| Vt proficiscentem docvi te saepe divqve. <Ad Vinnium> | 1.13.pr.1 |
| haec scribit, quibus docet Horatius, quem ad modum Augusto | |
| uelit exhiberi libellos suos. | |
| <Sarcina chartae>. Sarcina<rii> non oportune reddunt[ur], | 6.1 |
| quae sibi quisque m<a>ndauerit, sed ita inportune se offerunt, | |
| ut abicere uelle uideantur. | |
| Asinaeqve p. Commod<e> ostendit non aliquo uitio hoc | 8.1 |
| cognomen Vinnio contigisse, sed gentile <fuisse>. | |
| Lamas. Lama est uorago ἀπὸ τοῦ λεμοῦ. Nam lemos | 10.1 |
| est ingluuies, unde Lamiae quoque dicuntur deuoratrices | |
| puerorum. | |
| Pvrri<a> l. Fictum aniculae nomen ancillae con- | 14.1 |
| temptum, ut ait Persius: | |
| Pannucia Baucis. | |
| Tribv<li>s. Vnus ex eadem tribu, hoc <est> plebeius | 15.1 |
| ad conuiuium pergens. | |
| Morari. Delectare. | 17.1 |
| Mandataqve f. Mandata n<unc> p<a>r<ti>cipiu<m> est, | 19.1 |
| non <n>om[n]e<n>. | |
| Frangas autem bene quasi asin<a> ut supra: | |
| Clitellas ferus inpingas. |