| Vetvli notiqve colvmbi. Quia plurimus amor colum- | 1.10.5.1 |
| barum. | |
| Tv nidvm servas. Domi manes ut auis in nid<o>. | 6.1 |
| Vtqv[a]e sacerdotis fvgitivvs liba recvso. Sic, inquit, | 10.1 |
| fastidium me adsiduae urbis tenet et rus egeo et amo, quem | |
| ad modum fugitiuus sacerdotis, qui liba sit edere consuetus, | |
| cum fugit, fastidio longo libaminum panem tantum desiderat | |
| et laudat; ita et ego rus ciuitatem neglegens. Totum allegorice. | 5 |
| Leniat et rabiem. Dicit ruri homines non laedi uel | 16.1 |
| Caniculae uel Leonis signo. | |
| Qvam qvi non poterit. Hoc ait, simili genere et non | 29.1 |
| minori damno adficietur. | |
| <N>am negotiator, qui ueram Tyriam et fuco Aquinate[t] | |
| tinctam discernere non potuerit, non tantum damni patietur, | |
| quam is, qui uera bona <a> falsis discernere non ualebit. | 5 |
| Dominvm vehet inprobvs atqve. Dicit non debere us- | 40.1 |
| <que eo quem>quam amore pecuniae conflagrare, ut in pote- | |
| statem eius ueniat. Illa enim homini subiecta esse debet, | |
| non homo illi. | |
| Et supra hunc <habet> sensum: | 5 |
| Ac mihi res, non me rebus subiungere conor. | |
| Fanvm pvtre Vacvnae. Vacuna in Sabinis dea, quae | 49.1 |
| sub incerta specie est formata. Hanc quidam Bellonam, alii | |
| Mineruam, alii Dianam <putant>. |