| <Ad Bullatium hanc scribit,> qu<a> colligit, non debere | 1.11.pr.1 |
| nos totam odisse uitam propter interueniens incommodum. | |
| Gabiis desertior atqve. | 7.1 |
| Gabii[s] uicus in Sabinis iuxta Lucretilem montem, unde | |
| et aqua Gabia. | |
| Aspersvs volet. <Legitur> et 'uouet'. | 12.1 |
| Feliciter. | |
| [DE SATVRA | |
| Satura dicitur carmen apud Romanos, nunc quidem | 12a.1 |
| maledicum et ad carpenda hominum uitia, archaeae comoe- | |
| diae charactere compositum, quale scripserunt Lucilius et | |
| Horatius et Persius; at olim carmen, quod ex uariis poema- | |
| tibus constabat, satura uocabatur, quale scripserunt Pacuuius | 5 |
| et Ennius. Saturam autem dictam siue a saturis, quod simi- | |
| liter in hoc carmine ridiculae res pudendaeque dicuntur, | |
| quae uelut a saturis proferuntur; siue a satura lance, quae | |
| referta uariis multisque primitiis in sacro diis apud priscos | |
| inferebatur, et a copia ac saturitate rei satura uocabatur. | 10 |
| Alii autem putant dictam a lege satura, quae uno rogatu | |
| multa simul conprobat, quod scilicet et in eius modi carmine | |
| multa simul poemata conprehendantur.] | |
| Fvrnos et balnea. Fornos hoc est <furuos> a nigro | 13.1 |
| colore dicimus propter fuliginem, uel obscuritatem, quam | |
| intus habent. | |
| Nec si te validvs iactaverit Avster. | 15.1 |
| Sensus hic est: non, inquit, ea bona ducenda sunt, quae | |
| necessitate diligimus, uel comparatione peior<um>. | |
| Incolvmi, id est: <n>ihi<l> de statu suo requirenti[s] et | 17.1 |
| cui nihil desit ad uotum. | |
| Paenvla solstitio. Apparet et paenula<m> solstitio | 18.1 |
| et cetera alia, quae per ordinem dicit, diuerso tempore super- | |
| uacua pro illis tunc moribus fuisse. | |
| Per brvmam Tiberis. Quis enim tunc nataret? | 19.1 |
| Sextili [sextili] mense: Augusto. | |
| Non locvs effvsi late maris arbiter. | 26.1 |
| Arbitr[i]um pro <re>moto posuit, ut arbitros remoueri | |
| dicimus, hoc est ali<eno>s a negotio. Maris [est] arbiter est | |
| locus, qui trans mare longe positus atque discretus <est>. | |
| P(otest) arbiter et medius intellegi. | 5 |
| Strenva inertia. Cacozelon. <C>ic<ero>: | 28.1 |
| Cum tacent, <clamant>. | |
| Vergil.: | |
| Sequiturque sequentem. | |
| Est Vlvbris, a. | 30.1 |
| Vlubrae locus in Italia, in quo nutritus est a Caesare | |
| August<us>. Propter quam causam ab <H>oratio nominatur, | |
| cum sit desertissimus uicus. |