PRAEFATIO
Audivi veterem virum 1
vulgo dicere fabulam
quendam, qui ter Olympia
vicisset Iove praeside,
postquam accedere lividum 5
virtuti senium videt,
dum victor cluet omnium,
maturasse resolvere
legem pulveris et cibi.
sed ne corpoream repens 10
labem arcesseret otium,
tale exercitii genus
commentum sibi dixerat,
quod solus gereret domi.
nervis mollibus invicem 15
iunctis in teretem struem,
ceu Parthus solet aut Scythes
arcus cornibus extimis
levem nectere lineam,
tales assidue ligat, 20
dum sit funiculi modus,
aptus qui puteo foret.
haustos hinc igitur cados
imis ab tenebris aquae
tam filo tenui trahens, 25
quod stringi nequeat vola,
nisus undique corporis
summos in digitos agit;
angustoque tenaculo
donec lubrica sarcina 30
tanti per spatium cavi
in lucem superam exeat,
alterna vice pollicum
certat vincere ponderis
in praeceps facilem fugam. 35
nil magnum gerere hunc putes,
et tantum in digitis opus;
cunctis visceribus tamen
occultus trepidat labor,
totum cernere nec palam, 40
quo totum geritur queas.
caecis flatibus intimi
tenduntur laterum sinus,
et poples tremit et genu,
nec plantae stabiles manent, 45
nil immune relinquitur.
et parva est via viribus:
mos certaminis et modus,
sudor dum solitus cadat
nulla mole palaestrica. 50