| Nec minus natura varia est consonis in litteris. | 778 |
| digerunt quidem magistri, quando pueros imbuunt; | |
| sed rudes ne praegraventur, parcius discriminant. | 780 |
| nam novem mutas vocarunt, semivocales item | |
| esse septem tradiderunt: ordo uterque notus est. | |
| De novem tres, ut vacantes, separandas convenit. | |
| una nam spiramen addit omnibus vocalibus, | |
| hasta quando et hedera dicis, Hister hospes atque humus. | 785 |
| quattuor solis adhaeret consonantum litteris, | |
| inserit si quando graeca sermo noster nomina, | |
| cum choros rhamnum necesse est, Phyllida aut thymum loqui. | |
| sola nec vocalis usum nec tuetur consonae, | |
| tempus aut ministrat ullum brevibus usquam syllabis; | 790 |
| et tamen vim consonantis adimit, una in syllaba | |
| praedita est quotiens duabus u et i vocalibus. | |
| huius aut huic solemus nam frequenter dicere: | |
| u digammon esse nunc iam non sinit nec consonam, | |
| esse quam semper necesse est, cum carens spiramine | 795 |
| ante vocalem locatur, ut vigor valens vetus. | |
| k similiter otiosa ceteris sermonibus, | |
| tunc in usu est, cum kalendas adnotamus <aut> kaput: | |
| saepe Kaesones notabant hac vetusti littera. | |
| q vacare prorsus omni diceremus syllaba, | 800 |
| c quod eius invenitur posse subdi pro sono, | |
| casus unus ni probaret rectius poni semel, | |
| syllabam iunctis duabus cum facit vocalibus, | |
| ut satis sumus locuti iam priore pagina. |