| Haec erit lex his duabus, i et u, quas rettuli, | 665 |
| syllabam per semet ipsae quando nudam copulant, | |
| consonans nec ulla iunctis quaelibet praeponitur. | |
| nam media post consonantem cum datur vocalis i, | |
| u dein si consequatur, syllaba una non erit, | |
| ut pius cum dico, dius ocius vel Caelius. | 670 |
| Nulla diphthongos quod ante ἰῶτα praemitti sinit, | |
| media porro si locetur u, fit una syllaba, | |
| ecce rursum discrepare litteras istas vides. | |
| namque cui si quando dico, non erit disyllabon: | |
| nec tamen diphthongos ista consonante praedita | 675 |
| poterit esse, quae videri non potest, cum libera est. | |
| hoc enim solum adsequetur, quod digammos non erit, | |
| ante posta cum sit ipsa, tum sequens vocalis i: | |
| nam nisi insequatur aliqua consonantum littera, | |
| cui brevis manebit, atque longa fiet addita. | 680 |
| cui super non digna dixit hiemis et solis mala, | |
| dixit et cui tu favos: pes hinc mihi primus sat est. | |
| sic enim vel prima longa vel prior fit syllaba: | |
| dactylus nam cui super, cui tu sequens spondeus est, | |
| consonans quia post secuta tempus adiuvit breve. | 685 |
| hanc brevem sed ante nobis pervidendum est syllabam | |
| una consonans secuta quatenus longam creet: | |
| ipsa nam vel secum habere consonantem debuit, | |
| vel duarum post sequentum sublevari tempore. | |
| ante quod nobis liquere non potest, si non prius, | 690 |
| consonans quae prima in ista syllaba cui scribitur | |
| c magis vel q notari debeat, dispexeris; | |
| saepius quia c locare plurimis iam moris est: | |
| sic enim constare poterit, e duabus quae magis | |
| nunc locum vocalis habeat, u prior vel i sequens. | 695 |
| namque si q praeferatur, syllabae fient duae, | |
| tertia his quod implicari nulla vocalis potest, | |
| sed duae fient seorsae syllabae per se breves. | |
| quï super sic inveniri dactylus iam non potest, | |
| syllabas sed pes habebit quattuor totas breves. | 700 |
| principale sed videmus esse quis, quo nascitur | |
| quï, dativum quando casum ratio sermonis petet. | |
| casus et secundus ante, qui facit quius, probat | |
| q duarum praeditam esse syllabae vocalium. | |
| quartus et casus priori non repugnat regulae. | 705 |
| nec minus q perseverat, cum loquor pluraliter, | |
| casibus cunctis iugamus quando vocales duas: | |
| qui facit, quorum deinde, mox quibus, quos, a quibus. | |
| usque q numquam revelli propalam est pronomini. | |
| dubius autem quia videri numerus et casus potest, | 710 |
| cum dativo singulari prima q praescribitur, | |
| et potest plurale quï lector aliquis credere | |
| ac simul nutante casu tardius sensum sequi, | |
| usus, ut solet, reliquit veritatis regulam, | |
| litteram et dedit propinquam, dum studet compendio. | 715 |
| ergo per c iam videmus cui notandum litteram: | |
| hanc enim u post insecuta praeditam docet sibi | |
| et cohaerens i, secundo quando conexa est loco. | |
| quippe q non constat aliter quam duabus c et u, | |
| b velut vel k quod esse q vides muti soni; | 720 |
| q velut et u, c quoque et uu plenius quod postmodum | |
| sic in unam q redactae congruerunt litteram, | |
| portio ut nunc consonantis u videri rectius, | |
| litterae vocalis habitum quam tenere debeat. | |
| namque q praemissa semper u simul iungit sibi, | 725 |
| syllabam non editura, ni comes sit tertia | |
| quaelibet vocalis illis. hoc et exemplis proba. | |
| namque equos vel aequos, aequor aut aquam cum scribimus, | |
| et queo et querela, quercus et quater, q praedita est. | |
| et vides qui quoque similiter esse vocales duas. | 730 |
| unde si dematur i, et sola sit vocalis u, | |
| non erit iam q necesse syllabae praeponere, | |
| sicut illic, cum querela et aequor aut aquam notas, | |
| sed magis c: sola namque subditur vocalis u, | |
| curo cum vel cupio dicis, curro vel custodio. | 735 |
| unde nomen qui sequondi rectius scribi putant, | |
| si prius q collocarint, u et o subiunxerint, | |
| quia sequor <et> easdem habebat, unde nomen nascitur, | |
| non videntur obtinere veritatis regulam; | |
| quia sequor duas videmus esse vocales simul, | 740 |
| et merito tunc q locamus exigente syllaba: | |
| at secundus ut sit, una ponitur vocalis u: | |
| c locari debet ergo, quando solam copulat: | |
| quippe origo prima verbi non manet iam nomini. | |
| ceterum vocalis illis si iugetur tertia, | 745 |
| q necesse est prima detur et sit una syllaba, | |
| nomina ut supra relata iam satis nobis probant. | |
| non tamen prior u videri facta consonans potest, | |
| consonans quia de duabus effici prior solet, | |
| nuda sed priorque quando nec subacta est consonae, | 750 |
| quando et <hispidam> digammus sumit et formam et sonum. | |
| nunc sonus vocalis illi, qui solet, cum libera est, | |
| praedita est vel consonanti: nunc enim est vocalis i. | |
| et tamen videmus illam consonae vim sumere, | |
| tenvia ut dixit poeta nubis ire vellera: | 755 |
| longa fit nam prima ten nunc, cum sequatur u et i. | |
| nec minus, vocalis una si sequatur hanc, potest | |
| consonae praebere vires et digammos effici, | |
| genva cum labant Daretis, aeger est anhelitus. | |
| nec potest et hoc liquere, an i putemus consonam, | 760 |
| longa cui super paretur ceu duabus consonis; | |
| alteram quia consequendo semper i vocalis est, | |
| tertiam et casus sequentes esse vocalem docent: | |
| imo si nunc u putamus esse vocalis soni, | |
| i magis vocalis esse iudicanda est subsequens. | 765 |
| numquid hanc diphthongon ergo ex u et i sic dicimus, | |
| non ut u nunc sit latina, sed magis graecum sit υι, | |
| γυῖα cum dicunt et υἷας, tale quid cui ut sonet, | |
| temporum et per se duorum non requirat consonam, | |
| cui super sed tale fiat, quale dudum trans mare, | 770 |
| longa cum reddit vacantes quae simul sunt consonae? | |
| an magis cuii nos oportet per duas i scribere? | |
| quia sequens casus videtur hoc sonare, qui facit | |
| quius, ut Troia atque Maia, de tribus vocalibus; | |
| cui super nil ut iuvetur a propinqua consona; | 775 |
| quando quius longa prior est, facta cum sit consonans. | |
| haec putavi colligenda: tu sequere quod voles. |