| Est adhuc quo separatae i et u dissentiant. | 617 |
| i media cum conlocatur hinc et hinc vocalium, | |
| Troia sive Maia dicas, peior aut ieiunium, | |
| nominum primas videmus esse vocales breves, | 620 |
| i tamen sola sequente duplum habere temporis. | |
| ergo vel loco duarum consonantum fungitur, | |
| vel gemella si locanda est, ut videtur pluribus, | |
| bis tibi vocalis eadem praebet usum consonae, | |
| ante vocalem sequendo, cum priore syllaba, | 625 |
| praedita et mox insequenti, iure quo fit consonans. | |
| hoc in his tantum invenimus nominum vocalibus, | |
| i secundo conlocata consonae ut valeat loco; | |
| ante vocales quod alias cum locatur exhibet. | |
| u similiter si locetur, ut favor cum scribimus, | 630 |
| nil iuvabit a priorem media facta consonans, | |
| temporis quia parte tantum fungitur, cum praedita est. | |
| vel licet ponas gemellas, sicut est verbum iuvo: | |
| ante quae locatur i fit ab sequenti consonans, | |
| ipsa vocalis manebit u brevis, sicut fuit, | 635 |
| u secundam in consonantem transferet vocalis o. | |
| sic prior vocalis u, quae tempore uno praedita est, | |
| temporis parte adiuvatur <ab> sequenti consona: | |
| sescuplum tempus videmus, longa cum poscat duo: | |
| proderit nil ergo gemina, sicut i bis profuit, | 640 |
| cum facit longam priorem Troia Maia et talia. | |
| perdere u quia sic videtur usque vocalem sonum, | |
| alteri cum praelocatur (nam facit vita et valens), | |
| sordidum quiddam videmur absonumque excludere. | |
| Aeolica gens tunc digammon denique illam scriptitat, | 645 |
| mutet ut situm figurae, quando mutabit sonum. | |
| nominum multa incohata litteris vocalibus | |
| Aeolicus usus <ita> vertit, et digammon praeficit: | |
| Aeolica dialectos autem mixta ferme est Italae. | |
| hesperum quem dico graece, vesperum cognominat: | 650 |
| Ἑστία sic Vesta facta: vestis ἐσθής dicitur: | |
| ἶνα quam graece vocamus, vim iubet me dicere. | |
| εἶαρ est multis in usu, sed magis poeticum est: | |
| ἦρ enim nativa vox est; ille ver hoc dictitat. | |
| quos Homerus dixit Ἐνετούς, ille Venetos autumat: | 655 |
| et viola flos nuncupatur, quem Grai vocant ἴον: | |
| et Iolaus ille Violens: crede Marco Tullio. | |
| quamque ἴτυν dicunt Achaei, hanc vitym gens Aeoli. | |
| plura Sappho comprobavit, Aeolis et ceteri. | |
| u latina sic obesa sordet, a vocalibus | 660 |
| prorsus ut * * * segregandas sic utrasque existimem, | |
| momen i quod consonantis, u vicem solam gerat. | |
| hanc enim sensu per artem tradito dinoscimus: | |
| illius conversionem et vox et aures arguunt. |