| Quanta vero sit potestas singulis iunctis sibi, | 545 |
| ut prior quaecumque curret, hoc pedes discriminant, | |
| scandimus si quando versum quolibet metro datum. | |
| namque si momenta quae sint litterarum examines | |
| consonantum aut quas necesse est consonantes effici, | |
| tempus unum iam tenemus esse correptis datum, | 550 |
| bina productas habere nec minus compertum erit. | |
| tempus autem consonantes dividunt unum duae: | |
| inde quae duplex habetur, tempus integrum dabit. | |
| ergo correptae iugatur una quando consonans | |
| sive vocalis, referri quae potest in consonam, | 555 |
| sescuplum tempus necesse est edere istam syllabam, | |
| quae duplex habere posset ab duabus consonis. | |
| ac per hoc producta per se, quae duorum temporum est, | |
| consonae cum subiugatur vel relatae in consonam, | |
| temporis parte atque duplo sit necesse est praedita. | 560 |
| hoc sub exemplis videbis esse planum nominum, | |
| syllabas ex his duabus quae parant vocalibus, | |
| Iuno vita quando longas, vel iuba aut vigor <breves>. | |
| consonas fieri necesse est hic priores litteras; | |
| quae sequuntur, ut fuerunt, esse vocalis soni. | 565 |
| temporis momenta longae possident partem et duo: | |
| sescuplum breves habere parte et uno convenit. | |
| pars enim ista non sequenti prorogat tempus suum, | |
| sed priori, pleniore si indigebit tempore. | |
| syllabam nam iam peractam cum sequetur i vel u, | 570 |
| illa porro brevis in unam consonantem desinet, | |
| i sequens partem rependet, quam ministrant consonae. | |
| hoc et u praestare poterit, cum tenebit hunc locum. | |
| rursus exemplis agendum est. ergo quo sit planius, | |
| syllabam brevem ante ponam desinentem in consonam, | 575 |
| at iubam pes ut paretur, sit vel alter at vigor: | |
| sic enim partem videbis huc redire temporis. | |
| a brevis dum consonanti t propinquae iungitur, | |
| tempori suo ex eadem consona partem trahet. | |
| sescuplum quod dico sic fit. plena quo sint tempora, | 580 |
| i dabit partem residuam, quam ministrant consonae: | |
| hoc et u, pedem locare si velimus at vigor. | |
| longa fit si prima positu tunc duorum temporum | |
| et breves ambae manebunt insequentes syllabae, | |
| quattuor pedem peractum cernis esse temporum. | 585 |
| Iuno porro sive vita cum pedem primum occupat, | |
| consonans effecta cum sit quae prior locatur i, | |
| et sequens, producta quippe, bina praestet tempora, | |
| parte censeri videmus atque duplo syllabam. | |
| hinc pedem si coeperimus edere iterum dactylum, | 590 |
| quia brevis vocalis extat in sequenti syllaba, | |
| tertiam addamus necesse est utique correpti soni. | |
| pes quidem reddetur ipse; non tamen pars temporis | |
| consonae factae prioris cernimus quo cesserit. | |
| ergo ut effectus probetur, consonans cum fiet i, | 595 |
| non erit locanda prima, quando versus nascitur, | |
| syllaba sed in secunda: * * * quae brevis cum consona | |
| esse poterit t, priores qua pedes adiuvimus, | |
| sescuplum quae sola praestat, temporis parte indiget; | |
| ut sit at iu pes, et inde versus ortum sumpserit. | 600 |
| ergo iu quia nunc secundo conlocatur in loco, | |
| i sua, quam consonantem non negamus redditam, | |
| at facit longam, tenebat sescuplum quae temporis. | |
| nec secus partem retrorsus u dabit, cum consona est. | |
| fiet at iu pes solutus, fiet at vi par ei: | 605 |
| syllabas longas habebunt hi pedes binas ita, | |
| dum situ prior iuvatur et sequens producitur. | |
| porro cum producta prima est, si sequatur consonans, | |
| efficit duplum atque partem; non, ut illic diximus, | |
| ante partem et inde duplum; prima quod non sit brevis. | 610 |
| sol tibi velut poeta signa cum dicit dabit, | |
| sufficit producta prima temporis duplum dare: | |
| pars residua consonantis unius vel proximae | |
| ita vacabit, ut vacabunt, quando plures consonae | |
| sponte productam sequentur, non egentem subsidi; | 615 |
| trans mare atque insignis auster si in pedem convenerint. |