| Quin et ipsae cum iugantur i et u, quo differant, | 520 |
| ut prior quaeque est locata, proderit distinguere. | |
| i prior si collocetur, u sequens correpta sit | |
| an soni prolixioris, nulla differentia est, | |
| consonans quia semper ista iuncta fit vocalibus. | |
| Iuno cum dico aut iuvencus, nulla differentia est: | 525 |
| quippe iu diphthongos esse graeca nequaquam potest, | |
| quod soni tres implicentur e tribus vocalibus, | |
| quando sic graece notatur, ut sit ο et υ simul; | |
| ἰῶτα quis si praelocetur, tres videmus voculas, | |
| e quibus constare supra syllabam negavimus. | 530 |
| sic ἰοὺ ἰού tragoedus Graius et ceryx sonat, | |
| sic io matres Latinae, sic Iulum dicimus; | |
| quia duas edat necesse est syllabas, cum praedita est, | |
| quas videmus separatas esse vocales duas, | |
| vim vel amittat priorem, cum fit una syllaba: | 535 |
| consonans namque invenitur, quando dico Iulius | |
| sive Iuno sive iustus. porro cum praecedet u, | |
| consonantis vim ministrat omnibus vocalibus. | |
| nexa semper haec necesse est syllabam nec dividat | |
| et sonum mutet priorem, vade quando dicimus | 540 |
| vel venito vel videto tot volatus vulturum. | |
| ante consonam u reperta sola sive in syllaba, | |
| unus aut ubi vel unde et umbo quando dicimus, | |
| obtinet vocalis usum, sicut i cum praedita est. |