| His ita exceptis duabus, au et eu, quas rettuli, | 494 |
| i et o duae supersunt quinque de vocalibus. | 495 |
| Ante vocales locari littera o tres non potest, | |
| a vel i vel u cohaerens duplicem ut reddat sonum. | |
| ceterum quod e, secundo copulata cum loco est, | |
| reddat oe diphthongon, esse traditum supra tenes. | |
| Diximus rarum esse Graecis ἰῶτα post υ subdere: | 500 |
| verum enim nec praelocari sic apud Graios potest, | |
| edat ut diphthongon unam de duabus voculis. | |
| litterae nam nomen ipsum, ἰῶτα quod Graius vocat, | |
| siquis in metro locabit, syllabae ut fiant duae, | |
| non potest diphthongos esse ιω duabus litteris, | 505 |
| consonans prior locata quia fit et Graios apud. | |
| quod tibi exemplo probare versus herous potest, | |
| οὗτος ἰῶτα γράφει versus si principium sit, | |
| pes erit primus trochaeus: sed facit spondion hunc | |
| prima vocalis, notari ἰῶτα qua Graium incipit; | 510 |
| syllabas licet videri potius has Graeci velint | |
| esse communes, easque dictitent κοινάς magis, | |
| quaeque vocalis sequetur quando supremam brevem. | |
| i magis Romana lingua non potest praemittere, | |
| edat ut diphthongon ulli nexilis vocalium, | 515 |
| consonans quod semper haec fit ante vocales data. | |
| quippe iacula quando dico vel iecur Iovem aut iubam, | |
| consonans effecta ubique est, quae fuit vocalis i: | |
| quae sequuntur, vim tenebunt, quam prius, vocalium. |