| au et eu, quas sic habemus cum Grais communiter, | 467 |
| corripi plerumque possunt temporum salvo modo, | |
| sive graecis seu latinis inserantur versibus. | |
| 'aut age' inquit ille vates, saepe dixit 'aut ubi,' | 470 |
| dixit 'Aurunci', quod aeque barbarum est producere: | |
| pes ubique lege constat, prima cum correpta sit, | |
| consonans et una plenum non queat tempus dare. | |
| et 'lupi ceu' dixit idem: finis est versus quidem, | |
| pes tamen non est trochaeus, quia diphthongos extima est: | 475 |
| dactylus nam pes et ille est, nube nati ceu duo. | |
| αὐέρυσαν inquit poeta, sic et αὐτάρ corripit: | |
| Εὔπολιν πεύκην et εὔνουν aut poetam Εὐριπίδην | |
| syllabas primas necesse est ore raptim promere; | |
| tempus at duplum manebit, nihil obest correptio. | 480 |
| au tamen capere videtur saepe productum sonum, | |
| auspices cum dico et aurum, sive Graecus αὔριον. | |
| mira nec putanda nobis talis alternatio est, | |
| dichronon quod ἄλφα notum est, sicut a nostratibus; | |
| inde communem ministrat sola diphthongus sonum. | 485 |
| eu manet correpta, semper est quod ε graecum breve: | |
| litteris <et> e latinis saepe cum sit dichronos, | |
| facta diphthongos nequibit esse producti soni, | |
| nec pedes idcirco fraudat temporum iusto modo. | |
| hanc enim si protrahamus, a sonabit, e et u, | 490 |
| syllabam nec invenimus ex tribus vocalibus. | |
| sic Aristaeum notamus quattuor per syllabas, | |
| quod sibi diphthongos ae iam tertiam non iungit u. |