| Porro diphthongos Latini quattuor fixas habent: | 418 |
| quattor ideo separavi, quinta quod sit rarior, | |
| ex quibus statim videbis non, ut in graecis sonis | 420 |
| ἰῶτα subiungi necesse est, alteram vel υ dari, | |
| semper i vel u latinas posse subdi ceteris. | |
| ἄλφα semper atque ἰῶτα quem parant Graecis sonum, | |
| a et e nobis ministrant: sic enim nos scribimus. | |
| οι similiter oe, et e fit, ἰῶτα quod graecum fuit, | 425 |
| au et eu cum copulamus, u secundam iungimus, | |
| in vicem graecae quod υ <haec> subdita <est> vocalis u. | |
| graeca diphthongos sed ου <in> litteris nostris vacat, | |
| sola vocalis quod u <iam> complet hunc satis sonum. | |
| ε, deinde ἰῶτα, graeca quod diphthongos ει sonat, | 430 |
| non erit semper necesse copulatas scribere, | |
| seu latina seu iugetur graeca longa syllaba, | |
| ἰῶτα solum quod videmus saepe produci vel i. | |
| Ἴλιον nam sic iubemur scribere et producere; | |
| dico sive fido, longae sunt priores syllabae: | 435 |
| nec tamen nos e necesse est posta <et> i subnectere. | |
| nec potest diphthongus aliter e duabus litteris | |
| ista componi, nisi ante principali in corpore | |
| e subesse ratio monstret atque origo nominis. | |
| Δεῖμος inde sic notamus, quia δέος deprenditur, | 440 |
| inde Μήδειαν<que> oportet scribere isdem litteris, | |
| quia δέος non minus et istic, ut videre propalam est, | |
| ipsa demonstrat subesse compositio nominis. | |
| scribimus si quando νῖκος, ἰῶτα solum sufficit, | |
| nulla praecedens origo quia subesse monstrat ε. | 445 |
| porro diphthongon notamus, quando νεικεῖν scribimus, | |
| ἦτα quod compago ficti comprehendit nominis: | |
| νή et εἴκειν namque iunctis conditum est vocabulum; | |
| quippe non cedendo semper quaeritur victoria. | |
| litteram namque ε videmus esse ad ἦτα proximam, | 450 |
| sicut ο et ω videntur esse vicinae sibi: | |
| temporum momenta distant, non soni nativitas. | |
| inde vertunt hanc in ἦτα saepe diphthongon Grai, | |
| quando quos ἱππεῖς solebant aut Ἀχαρνεῖς dicere, | |
| levigant ἱππῆςque potius aut Ἀχαρνῆς nominant. | 455 |
| nosque Medeam latine sic in usum vertimus, | |
| nomen et regina gessit quod furens Amazonum: | |
| sic et Αἰνείαν Achaeus, noster Aenean vocat. | |
| sic erit nobis et ista rarior diphthongos ei, | |
| e videmus quando fixam principali in nomine: | 460 |
| 'eitur in silvam' necesse est e et i conectere: | |
| principali namque verbo nascitur, quod est eo. | |
| sic oveis plures et omneis scribimus pluraliter: | |
| non enim nunc addis e, sed permanet sicut fuit; | |
| lector et non singularem nominativum sciet | 465 |
| vel sequentem, qui prioris saepe similis editur. |