| Planius quo fiat istud, ante diphthongos loquar, | 390 |
| graeca lingua quas frequenter quasque raro interserat: | |
| ita patebit nostra graecis cum sonis diversitas. | |
| ἄλφα et ε et ο priores ἰῶτα diphthongos creat, | |
| αι et ει et οι parentur ut duabus litteris: | |
| sic et υ sequens easdem reddit αυ et ευ et ου. | 395 |
| ἰῶτα tantum et υ videmus subditas vocalibus: | |
| his enim solis duabus quinque praeponi solent, | |
| quando et ἄλφα, quod videtur dichronon, praeponitur. | |
| neutra porro de duabus ante tres istas data, | |
| ἄλφα et ε et ο, valebit esse diphthongi soni, | 400 |
| syllabam nec edet unam, sed duae voces erunt. | |
| esse diphthongos et alias rariores diximus, | |
| υ sibi tantum iugantes, ἰῶτα quis non subditur, | |
| ωὑτός ut tradunt magistri: sic et ηὔδα copulant. | |
| esse sed longas utrasque litteras primas palam est, | 405 |
| nec fuit longis iuganda vel brevis vocalium | |
| syllaba, ut diphthongos ulla temporum fieret trium. | |
| non ita est, nec prima longis υ dedit nativitas | |
| utriusque, verum origo iure diphthongos fuit; | |
| tempore instanti quod αὐδᾷ, ηὔδα infecto facit: | 410 |
| sic ὁ αὐτός separatim, ωὑτός immixtum sonat. | |
| ergo diphthongo creata υ sibi adnexam tenent, | |
| det licet longam priorem flexa declinatio | |
| vel duas partes in unam contrahat confusio. | |
| quin et υ loco priore, ἰῶτα si subiunxeris, | 415 |
| effici diphthongon unam posse nec plures reor; | |
| υἷες ut dicunt Ἀχαιῶν, γυῖα μυῖα et talia. |