| Ergo graecis esse septem scimus e vocalibus | 354 |
| η et ω quae bina pedibus subministrant tempora, | 355 |
| ε et ο breves vocari singularis temporis. | |
| ceteras tres, quae supersunt, διχρόνους cognominant, | |
| corripi quod saepe eaedem, saepe produci valent: | |
| ἄλφα primum est, inde ἰῶτα, tertium quod υ vocant. | |
| porro cunctas nostra lingua quinque vocales suas | 360 |
| corripit quod nunc easdem, nunc easdem protrahit, | |
| utitur longis et isdem brevibus aeque fungitur, | |
| nec brevem semper requirit, semper aut quae longa sit, | |
| omnibus sed quinque semper utitur ceu dichronis. | |
| inde multa syllabarum nascitur diversitas, | 365 |
| quia nec illae δίχρονοι tres, graeca quas vox nuncupat, | |
| litteris nostris eosdem semper exhibent sonos. | |
| ἄλφα nos a nominamus, ἰῶτα sic i dicimus: | |
| tertiam Romana lingua, quam vocant υ, non habet. | |
| huius in locum videtur u latina subdita, | 370 |
| quae vicem nobis rependit interim vacantis υ, | |
| quando communem Latino reddit et Graeco sonum. | |
| interim vocale et ipsum, sumpta propter quod <fuit>, | |
| non tuendo syllabarum saepe mutat regulam. | |
| scilicet non consonantem quando vocalis ligat, | 375 |
| syllabam sed cum duabus edimus vocalibus, | |
| si prior locetur ipsa, consonans tunc redditur; | |
| porro vocalem secuta vim tenet vocalium | |
| et sonos utrosque iungit; unde diphthongos eas | |
| Graeciae dicunt magistri, quod duae iunctae simul | 380 |
| syllabam sonant in unam vique gemina praeditae | |
| semper effectum duorum temporum custodiunt, | |
| sive producto efferantur sive correpto sono. | |
| fronte quod prima videri forsitan mirum potest, | |
| esse correptam duorum temporum quod dixerim: | 385 |
| sed pedum exequendo formam res erit probabilis. | |
| non minus namque et latinas saepe correpto sono | |
| promimus, quamquam duabus editas vocalibus, | |
| quae pedibus aeque ministrant bina et ipsae tempora. |