| Litteris autem latinis, graeca quibus et formula, | 327 |
| quo statim discriminentur, ne sit haesitatio, | |
| indices supra locavi nominum primas notas. | |
| quando graece γάμμα, supra sua latinis littera est. | 330 |
| ε vel ο graecum putetur ne Latinorum e vel o, | |
| neu vicissim, quae latina, proferas graeco sono, | |
| haec erunt utrimque bina quae parent caliginem, | |
| quia pari forma notantur et soni sunt simplicis: | |
| ceterum ἦτα et ω latinis a figuris discrepant. | 335 |
| a latine saepe ut ἄλφα, saepe λάβδα scribitur: | |
| i similiter ἰῶτα credi et c potest quod σίγμα sit: | |
| versibus sed cum loquamur, quando graeca ponimus, | |
| ἄλφα ἰῶτα λάβδα σίγμα lege metri cogimur | |
| syllabis perscriptitare, non figuris singulis; | 340 |
| nequis hoc culpet, latina si notata non erunt. | |
| Artium parens et altrix graeca diligentia est: | |
| litterarum porro curam nulla gens attentius | |
| repperit, polivit usque finem ad unguis extimum. | |
| quod Latinus aemulando nec satis fidens suis | 345 |
| (exitus nam nostra lingua non capit tam plurimos), | |
| attamen fandi paravit non secundam copiam. | |
| congruens idcirco duxi in hoc opus, de syllabis | |
| quod recepi nunc loquendum, litterarum origines | |
| inde deductas locare, quo probarem planius, | 350 |
| et simul quam multa graecis nostra non respondeant, | |
| quaeque respondent, ab ipsis esse nobis tradita. | |
| artis inde origo manat, lingua non tantum patet. |