| Nil Ausoniis esse opus y sonare dixi | 247 |
| et ζῆτα supremum, nisi graia verba cogent. | |
| Sed quorsum, ais, hoc discere vel docere refert? | |
| tradunt homines, secta quibus Pythagorea est, | 250 |
| arcana secuti physicis remota causis, | |
| summas numeri non ita litteris valere, | |
| graecus pueros ut docet insonans magister, | |
| cum tollere cunctos iubet altius sinistras, | |
| unum sit ut alpha et duo beta et tria gamma. | 255 |
| diversa volunt, alia docent ordine nullo: | |
| referre putant, quae cui sit sub ore sedes, | |
| ut nos modo temptabimus expedire raptim. | |
| aiunt aliquas faucibus exilire ab imis, | |
| γάμμα ut penitus κάππα sonat, ξῖ simul et χῖ; | 260 |
| ictam gravius vocis opus fingere linguam, | |
| si ζῆτα loquor λάβδαve, νῦ vel hispidum ῥῶ, | |
| et σίγμα, quod istis parili sede vibratur; | |
| dentes sonitum fingere δέλτα θῆτα, tum ταῦ | |
| * | 264a |
| itidem parili sede sequi φῖ quoque, tum ψῖ. | 265 |
| hinc et numeri non similes habere summas, | |
| et nomina tradunt ita litteris peracta, | |
| haec ut numeris pluribus, illa sint minutis, | |
| quandoque subibunt dubiae pericla pugnae, | |
| maior numerus qua steterit, favere palmam, | 270 |
| praesagia leti minima patere summa. | |
| sic Patroclon <olim> Hectorea manu perisse, | |
| sic Hectora tradunt cecidisse mox Achilli. | |
| haec sunt quoniam viribus altiora nostris, | |
| si tam tenues res tibi sic dissero versu | 275 |
| vitem ut tenebras, quas solet et soluta versu, | |
| oratio parvis minus explicare rebus, | |
| sat duco meas hactenus occupasse nugas. | |
| DE SYLLABIS | |
| Syllabas, quae rite metro congruunt heroico, | |
| captus ut meus ferebat, disputatas attuli | 280 |
| versibus, sane modorum quo sonora levitas | |
| addita stili levaret siccioris taedium. | |
| haec prius, Bassine fili et tu gener Novate mi, | |
| perpolite, quam potestis, crebriore limula. | |
| non pater tamquam socerque, sed velut sim extrarius, | 285 |
| intueri vos oportet, an satis sit litteris | |
| singulis discreta recte, quae cui est, nativitas; | |
| syllabarum, quas duabus iungimus vocalibus, | |
| num minus sit scrupulose vis reperta et prodita; | |
| consonans si praelocatur una, quantum differat, | 290 |
| una vocalis duabus praedita est si consonis; | |
| ne parum vel diligenter lucideve expresserim, | |
| quanta sit quae comparatur pedibus hinc diversitas. | |
| sermo si planus pedestri se tenet modestia, | |
| disputandi quem tenorem doctiores imperant; | 295 |
| verba si non appetita nec remota plurimis, | |
| sed fere communis usus et tamen non obvia, | |
| carminis servant honorem, non iacentis cantici | |
| quo supersidens trapeto signa gyris temperat | |
| (sufficit vitare labes et carere sordibus, | 300 |
| pro statu rerum domare lineam fandi parem, | |
| liberam scholae nitore, vatis exutam stola, | |
| quae tropos omnes relinquat et superba schemata, | |
| neglegens ut semet ipsa laudem ab incultu ferat; | |
| dum tamen rebus minutis, quas pedum liber quoque | 305 |
| vix queat proferre sermo noster offensa sine, | |
| labili versu ministret inretusos exitus, | |
| regulam servans ubique, finis ut quarti pedis | |
| nominis verbive fine comma primum terminet: | |
| hac enim tome probatur metron hoc trochaicum); | 310 |
| hunc modum si competenti pertulit ductu stilus, | |
| sive proviso tenore cessit effectus labor, | |
| acrius vos pendite ista, quam malignis moris est. | |
| hoc domi clausum manebit, nec sinam nosci prius, | |
| scrupulum quam vestra demat hunc mihi sententia, | 315 |
| opera nobis haec inanis anne in usum impensa sit. | |
| sed labor vobis ferendus in legendo est maximus: | |
| non enim cursim aut remisse tam minuta acumina | |
| adsequi quicumque poterit, sed morosa intentio | |
| tam legenti debet esse, quam fuit nobis quoque, | 320 |
| qui laborem provocando, perdomando taedium, | |
| forsitan nec lecta multis e latebris scalpsimus, | |
| ardui laudem expetentes, non favorem ex obviis. | |
| corrigenda siqua sane visa vobis hinc erunt, | |
| non ero stulte repugnans aut amans prave mea, | 325 |
| quin statim culpanda delens praebeam rectis locum. |