| Septem reliquas hinc tibi voce semiplenas | 222 |
| vix lege solutus pote nominare sermo. | |
| has versibus apte quoniam loqui negatur, | |
| instar tituli fulgidula notabo milto: | 225 |
| ut quamque loquemur, datus indicabit ordo, | |
| f l m n r s x. | 226a |
| imum superis dentibus adprimens labellum, | 227 |
| spiramine leni, velut hirta graia vites, | |
| hanc ore sonabis, modo quae locata prima est. | |
| adversa palati supera premendo parte | 230 |
| obstansque sono quem ciet ipsa lingua nitens | |
| validum penitus nescio quid sonare cogit, | |
| quo littera ad aures veniat secunda nostras, | |
| ex ordine fulgens cui dat locum sinopis. | |
| at tertia clauso quasi mugit intus ore. | 235 |
| quartae sonitus figitur usque sub palato, | |
| quo spiritus anceps coeat naris et oris. | |
| vibrat tremulis ictibus aridum sonorem | |
| has quae sequitur littera. mox duae supremae | |
| vicina quidem sibila dentibus repressis | 240 |
| miscere videntur: tamen ictus ut priori | |
| <et> promptus in ore est agiturque pone dentes, | |
| sic levis et unum ciet auribus susurrum: | |
| mixtura secundae geminum parat sonorem, | |
| quia c simul et quae prior est iugando nisum, | 245 |
| retrorsus adactam solidant premuntque vocem. |