| Semivocales oportet segregare attentius; | 822 |
| quas quidem quia nominatim versus indi non sinit, | |
| ordinis signabo numero, quae sit haec quam disseram, | |
| titulus <ut> praescribet iste discolor sinopide, | 825 |
| f l m n r s x. | 825a |
| prima mutas nec sequetur nec potest praecedere, | 826 |
| ipsa gemina nec locari simplici in verbo potest. | |
| suffice et suffer vel offer est quidem duplex sonus, | |
| partibus sed ex duabus verba coniungi vides: | |
| et prior non hac eadem terminatur littera, | 830 |
| sed sonum confundit ipsa partium conlisio. | |
| quattuor post hanc locatas Graecus udas nominat: | |
| lubrica est natura in illis namque et alternus vigor. | |
| nunc enim vocalis usum, nunc ministrant consonae, | |
| et pedum vel hinc vel inde sublevant discrimina. | 835 |
| hinc sibi primam atque quartam semivocalis potest | |
| subdere ista quam loquebar, quando flabra et flosculos | |
| atque item frugem atque frondem nominas et talia. | |
| non item potest secundam copulare et tertiam, | |
| quia secunda mugit intus abditum et caecum sonum, | 840 |
| tertiam nec ullus illi sermo Romanus ligat. | |
| nec sinas errare puerum, quando Daphnin scripserit, | |
| semivocalem locandam primam ut istam existimet: | |
| quippe nos, si quando graecum φ necesse est exprimi, | |
| p et h simul solemus, non latinam hanc, ponere, | 845 |
| cuius a graeca recedit levis atque hebes sonus: | |
| phosphoron Phrygasque nam vel Pamphilum sic scribimus. |