| Consonas autem per omnes, quae quibus iungi queant, | 848 |
| quas vetet natura iunctas convenire in syllabam, | |
| ire iam nunc ideo nobis visum erit consultius, | 850 |
| in breve ut redacta silva demeret caliginem; | |
| neu subesse praeter istos quos loquar casus putes, | |
| qui pedum turbare normam, laedere aut metrum queant. | |
| Praeter udas ergo, supra iam duas quas rettuli, | |
| haec sibi nullam ligare semivocalis potest. | 855 |
| Quattuor post hanc loquemur ordine udas debito. | |
| quas priores ante nullam consonam praeponimus, | |
| ut caput verbi incohare conditae simul queant; | |
| subdimus mutis earum plurimis tantum duas, | |
| <scilicet> primam atque quartam, quod palam exemplis erit. | 860 |
| namque b c g, deinde p, priores ponere | |
| singulas possis, ut uda prima sic subiecta sit, | |
| blandior cum dico, cludo gleba plebs aut Plinius. | |
| d cum ea numquam coibit, q magis numquam potest; | |
| t potest, si quando graeca mixta sunt vocabula: | 865 |
| Tlepolemus Atlas solemus invenire in versibus. | |
| uda quarta praeter istas quattuor, quas rettuli, | |
| amplius d t priores subsequetur, ut puta | |
| Brutus et Crassus fuerunt, Drusus et Gracchus, Procas, | |
| Trossulus. iam sex habemus ante mutas redditas, | 870 |
| ceterae quia tres in usum syllabarum non cadunt: | |
| semivocalis quod una praefici possit, tenes: | |
| uda quarta praeter istas ceteris non subditur. | |
| et secunda paene solis convenit vocalibus, | |
| seu loco prior locetur, seu iugetur alteri, | 875 |
| mane cum dicis vel umbra mensis ambo et talia. | |
| tertiam udam sibi videtur posse solam iungere, | |
| sic tamen, non in priore sed sequenti syllaba, | |
| omnis ut dicas vel amnis, uda quaeque cum sequi | |
| alteram non possit udam, dum sit una syllaba, | 880 |
| omnis uda cum gemella rite coniungi queat, | |
| Gallus ut vel Ammianus annus et Tyrrenius. | |
| nec secus mutas videmus posse geminas currere, | |
| obba et ecce redde et agger Attiusque et Appius | |
| hanc tamen Graecus secundam tertiae sic praeficit, | 885 |
| syllaba prima latine quod nequire diximus, | |
| quando μνήμην atque μνᾶσθαι dictitatque Μνεσθέα. | |
| interim compellit illam δέλτα nunc, nunc ταῦ sequi: | |
| δμῶας et Τμῶλον videmus namque graeca nomina. | |
| tertia uda sic videtur posse g mutam sequi, | 890 |
| graia verba quando in usum sermo noster suscipit, | |
| Gnosios si dicere arcus, insulam aut Gnidum velis. | |
| scribimus praenomen unum et c quidem praeponimus, | |
| g tamen sonabit illic, quando Gnaeum enuntio; | |
| asperum quia vox sonorem leviore interpolat, | 895 |
| vel priores g Latini nondum ab apice finxerant. | |
| Gaïus praenomen inde c notatur, g sonat. | |
| sic amurgam, quae vetuste saepe per c scribitur, | |
| esse per g proferendam crediderunt plurimi, | |
| quando ἀμόργη graeca vox est, γάμμα origo <ut> praeferat: | 900 |
| ille contra dicat, unde c sonare debeat. | |
| g tamen, mox tertia uda, rarius componitur, | |
| quando gnatum nominare, dicere aut gnarum voles: | |
| namque magnus dignus agnus signa pugna et talia, | |
| syllabae cum sint secundae, non ita impugnant pedes; | 905 |
| quis iugatis impediri, cum caput verbi tenent, | |
| saepius pedes videmus, ut suo promam loco. |