| Ammonet nunc ordo sextam semivocalem loqui, | 908 |
| quae sonum nobis ministrat, σίγμα quem Graecis solet. | |
| vivida est haec inter omnes atque densa littera: | 910 |
| ἀρκτικόν Graeci vocarunt, adseruntque exordiis, | |
| et probant mutis eandem paene cunctis praefici, | |
| cum σβέσον σθένοςque dicunt, σκῆπτρον, et quando σπάθας | |
| στέμμα dicunt, σφίγγας aeque, σχήματα: atque udae quoque | |
| posse praeponi secundae sic apud Graios vides, | 915 |
| σμῆγμα si quando aut σμάραγδον, σμιλίον vel nominant. | |
| γάμμα solum non videtur posse subdi, quia loco | |
| intimo fauces prope ipsas littera haec excluditur, | |
| dentibus σίγμα atque labris proximam sedem tenet. | |
| σίγμα quis possit negare quod det adiunctum sonum, | 920 |
| cum sonis utrisque constet ζῆτα, quod graecum duplex? | |
| nomen etsi non videbor tradere exempli loco. | |
| syllabis sedet secundis, quando prosa oratio est, | |
| versus ut quadrae resistat, nec propaget terminum. | |
| Nestoris si forte nomen dividendum incurrerit, | 925 |
| νῦ et e versus prioris obtinebunt extimum, | |
| sigma versus insequentis atque ταῦ exordium. | |
| nos tribus mutis eandem possumus praeponere, | |
| nulla cum sic possit ante semivocalis dari: | |
| scuta namque spatia dico, stamina aliaque hoc genus. | 930 |
| et duas simul ligare sola consonans potest, | |
| scrinium struemve quando splendidumve dicimus. | |
| tres tamen numquam coibunt, uda ni sit tertia. |