| Semivocalis suprema duplicis restat soni. | 934 |
| praefici in verbis latinis ista nec vocalibus | 935 |
| poterit umquam: tantum abest ut consonis * * * , | |
| ipsa cum constet duabus comparata consonis. | |
| syllaba quacumque sane subditur vocalibus, | |
| quando rex calixve dicis, pax latex apex senex. | |
| ante vocales locatur in sequenti syllaba, | 940 |
| faxo si dicas vel axis nexus uxor noxia. | |
| tantum apud Graecos videmus inchoantem nomina, | |
| qui ξένον ξανθόν loquuntur, ξουθόν et ξεινήϊα. | |
| consonis praefertur autem, si dirempta syllaba est | |
| nominis verbive, cuius cum Latinis sermo sit; | 945 |
| expuli cum dico et exta, seu quis excussam comam | |
| dicat aut exlex, et illud, hoc sine exquiram prius: | |
| adde et exsortem, vel istis simile siquid finxeris. | |
| muto vel partem prioris, si fit hirtum, syllabae, | |
| ecfer ut dicam, vel illud, hoc tibi effectum dabo. | 950 |
| verba contra separata quando sic conectimus, | |
| hanc ut ante desinentem subsequatur consonans, | |
| e sat est solum locare. quia duplex est consona, | |
| tres videntur syllabam unam consonantes edere: | |
| hispidum quod porro ne sit, dico et e bello viros, | 955 |
| dico et e pago reversos, dico et e foro domum. | |
| ast enim Graius locabit quandocumque hanc ultimam | |
| sive in uno comprehensam sive verbo separi, | |
| consonam numquam iugabit, quia sono levi studet: | |
| nam nisi <et> vocalis adsit, vertit hanc in simplicem: | 960 |
| κάππα enim solum sonabit, σίγμα vero excluditur. | |
| sic et ἐκπλῆξαι loquuntur, sic et ἐκπέρσαι πόλιν, | |
| sic et illud, εἰς τὸ κάλλος ἐκκεκώφηται ξίφη, | |
| sic et ἐκ πάντων solute, sic et ἐκ νήσου facit. |