| Litteras autem receptant saepe ternas syllabae, | 965 |
| nec minus saepe et quaternas, porro quinas parcius. | |
| esse quia vocalis una debet una in syllaba | |
| vel duae, diphthongos edit quando vocalem sonum, | |
| inde rarum est consonantes addere uni quattuor; | |
| quia vetat natura mutas iungere una in syllaba: | 970 |
| semivocales iugari saepius deprendimus, | |
| in quibus iam scimus udas computari quattuor. | |
| syllaba ergo quando quinque litteris componitur, | |
| consonas duas necesse est et tot udas copulet, | |
| possit ut vocalis una syllabam talem dare. | 975 |
| ergo frons et glans videmus esse quinas litteras: | |
| consonans nam prima et uda, postmodo uda et consonans, | |
| o tenent utrimque iunctam: sic et a, cum glans erit. | |
| est et uda quando sola, dantur et tres alterae, | |
| consonans cum sit bis una, sitve duplex tertia: | 980 |
| stant enim cum dico verbum, t secunda et ultima est: | |
| strixve si dicam, supremam duplicem esse perspicis. | |
| porro cum diphthongos inerit, fraus velut scribi solet, | |
| e tribus videmus unam quae sit uda consonis. | |
| nempe et esse litterarum syllaba una sex potest, | 985 |
| graeca cum duplex duabus solvitur nostratibus, | |
| dixerit si forte quidam scrobs abunde fossa erit, | |
| stirps velut dixit disertus Gracchus alter Gaïus. | |
| Graecus hoc casu nequibit syllabam talem dare, | |
| nec dabit per se seorsam, sed residuam nominis | 990 |
| eque diphthongo coactam promet et pluraliter. | |
| namque declinare Graeci saepe sic αἰσχρούς solent: | |
| αι prior si separetur, sex erunt superstites: | |
| ἀρτικόν nam cernis esse σίγμα primum et ultimum, | |
| alteram diphthongos auxit copulando litteram, | 995 |
| consonans et uda complent syllabam senariam. |