| Nunc per ipsas ire pergam syllabas, quae versibus | 997 |
| scrupulum solent movere, ratio si non cernitur. | |
| Sed quoniam exemplis heroi carminis uti | |
| res monet, ut pedibus sistat sua regula iustis, | 1000 |
| seu vitium incessit, metri ratione probemus, | |
| aptius est nobis simili decurrere norma, | |
| discolor alternos referat ne pagina versus. | |
| Spectandis pedibus quae sunt nimis obvia, mittam: | |
| natura longas quid enim tractare necesse est, | 1005 |
| aut facili positu et plana ratione patentes? | |
| quae pueris etiam promptum est occurrere parvis. | |
| nec mihi Graecorum ratio est attingere κοινάς, | |
| quarum rarus inest nostris in versibus usus, | |
| nec tanta in pedibus venia conceditur uti. | 1010 |
| e brevibus quotiens longae redduntur, oportet | |
| versificatorem, quid littera quaeque ministret, | |
| dispicere atque aptas natura iungere secum, | |
| vel discordantes mutatis vincere verbis. | |
| consona sed sane gemina est cum praedita verbo, | 1015 |
| seu medio in pede sunt, sive has pes proximus infert, | |
| quam dubias pedibus soleant adferre figuras, | |
| ut possum, paucis nitar discernere verbis. |