| Nunc singula quam possideant in ore sedem, | 108 |
| ictusque suos concipiant et unde rumpant, | |
| ut quivero, versu blaterabo sotadeo. | 110 |
| a prima locum littera sic ab ore sumit: | |
| immunia rictu patulo tenere labra | |
| linguamque necesse est ita pendulam reduci, | |
| ut nisus in illam valeat subire vocis | |
| nec partibus ullis aliquos ferire dentes. | 115 |
| e quae sequitur vocula dissona est priori, | |
| quia deprimit altum modico tenore rictum, | |
| et lingua remotos premit hinc et hinc molares. | |
| i porrigit ictum genuinos prope ad ipsos | |
| minimumque renidet supero tenus labello. | 120 |
| o Graiugenum longior altera est figura, | |
| alter sonus est et nota temporum minori, | |
| compendia nostri meliora crediderunt, | |
| vocalibus ut non nisi quinque fungeremur; | |
| productio longis daret ut tempora bina, | 125 |
| correptio plus tempore non valeret uno. | |
| hinc ἦτα minus scribimus, hinc et ω supremum; | |
| una quoniam fas habitum est notare forma, | |
| pro temporibus quae geminum ministret usum. | |
| igitur sonitum reddere cum voles minori, | 130 |
| retrorsus adactam modice teneto linguam, | |
| rictu neque magno sat erit patere labra. | |
| at longior alto tragicum sub oris antro | |
| molita rotundis acuit sonum labellis. | |
| y quam memorant, vocibus avia est latinis: | 135 |
| vocalibus autem quoniam iugata graecis | |
| in nostra etiam verba dabat frequenter usum, | |
| subiecimus illam, cui nomen u dederunt, | |
| vocale sonantes sibi quae iugaret omnes | |
| et sola sonum redderet ex sua figura; | 140 |
| quam scribere Graius, nisi iungat ου, nequibit. | |
| hanc edere vocem quotiens paramus ore, | |
| nitamur ut u dicere, sic citetur ortus: | |
| productius autem coeuntibus labellis | |
| natura soni pressior altius meabit. | 145 |