| Si sit longa prior, mox hanc correpta sequatur | 1033 |
| vocalis verbi pariter cum fine resistens, | |
| syllabaque adiaceat geminis exorta sonoris, | 1035 |
| non semper videas spondeon posse creari; | |
| quia mutas ita coniungi natura recusat, | |
| ut pariter poni possint in parte sequenti: | |
| udas nec possis umquam praeponere mutis: | |
| nec tempus praestant udae, cum subiciuntur | 1040 |
| nominis in capite aut verbi. superest igitur quid? | |
| ut sint divisae, subduntur quando trochaeo; | |
| unam detineat sequitur quae syllaba primam, | |
| atque ita vocalis superet non sola trochaeo; | |
| altera succedat, qua proximus exoritur pes. | 1045 |
| 'et quis cuique dolor victo, quae gloria palmae': | |
| 'postquam res Asiae': geminum hoc exemplar habebis. |