| Ergo ut vocalis remanens in fine trochaei | 1048 |
| et verbi finem faciat, spondeon et edat, | |
| unicus efficiet casus, si qui sequitur pes | 1050 |
| nascatur certis, quas debet habere, sonoris, | |
| dum caput obtineat fortissima littera verbi. | |
| haec quae sit, iam scire potes, si prima tenebis, | |
| quae tibi, cum loquerer septem quoque semisonantes, | |
| discrevi titulo et numero signante notavi. | 1055 |
| haereat ergo animo sexta hinc tibi vivida perquam | |
| littera de numero, quam dixi, semisonantum; | |
| quae sibi tres tantum poterit subiungere mutas, | |
| si quando scutum spumas vel stamina dico. | |
| haec sola efficiet, nudo ut remanente trochaeo | 1060 |
| spondeum geminae possint firmare sonorae. | |
| exemplis, an prava sequar vel recta, probato. | |
| quisque scire cupit vel quisque scribere curat, | |
| ante stare decet cum dico et separo verbum, | |
| ante Stesichorum vatem natura creavit, | 1065 |
| ultima vocalis remanens finisque trochaei | |
| excipitur geminis, quis proximus exoritur pes; | |
| quae quamquam capite alterius verbi teneantur, | |
| sufficiant retro vires et tempus oportet, | |
| consona quod debet geminata referre priori. | 1070 |
| nam cur spondeo credas non reddere tempus, | |
| quae tali positu, cum dactylus incidit, obstant? | |
| incipe si dicas et scire aut scribere iungas, | |
| creticus efficitur. quis viribus ergo nocebit | |
| subdita praeteritae, cur isdem viribus aeque | 1075 |
| tempora non praestet, cum sit subiecta priori? | |
| quin mirum magis invenias, ut tempore duplo | |
| semisonans istaec pariterque et muta cohaerens | |
| correptam retro nequeant augere trochaei. | |
| nam nisi vocalis producta sequatur utrasque | 1080 |
| tertia, quas dixi nullum poterunt dare tempus. | |
| scire etenim cum dico et stare spumeus amnis, | |
| tertia vocalis producta adiungitur illis, | |
| atque inde accipiunt vires prosuntque priori: | |
| si fuerit correpta, nihil praestare valebunt, | 1085 |
| cum scapulam spatium stimulum subiungo trochaeo. | |
| quippe pedem primum nisi pes comitabitur alter, | |
| desinit esse caput versus, est prosa loquela. | |
| pes etenim speciem metri numquam facit unus, | |
| quia et variis pedibus loquimur sermone soluto, | 1090 |
| nec metrum facimus, quia fungimur ordine nullo. | |
| adde quod hic primum cernis nutare trochaeum, | |
| quem tantum in fini sumunt heroica metra. | |
| cui si dactylici generis subiungitur alter | |
| a geminis ortus, cui sit quoque tertia longa, | 1095 |
| cum fit dactylus ipse, simul quoque reddat oportet | |
| spondeum, pleno qui tempore solus egebat. | |
| cum correpta adeo vocalis tertia curret, | |
| si positu longa efficitur, pedis efficit orsum, | |
| dactylicumque parat iam rite effingere metrum, | 1100 |
| suggerit et tempus, quantum producta solebat. | |
| quod nos exemplis aeque firmare decebit: | |
| unde scissa coma est aut unde spissa corona, | |
| ecce stagna madent: triplici sic syllaba pacto | |
| temporis accessu non tantum est reddita longa, | 1105 |
| sed dedit et vires geminis augere trochaeum. |