| Imo velim spectes, quam multa occasio detur, | 1179 |
| cum remanet nutans etiam dubiusque trochaeus, | 1180 |
| dactylus ut crebro, spondeus rarior extet. | |
| syllaba vocali quando est finita secunda, | |
| tertia vocalem si subicit, hiscere credas: | |
| est tamen exemplum, vocalis consona si fit, | |
| 'ante Iovem nulli subigebant arva coloni'. | 1185 |
| vocalem mediam si consona suscipit una, | |
| dactylus incolumi constabit lege sonoque, | |
| 'ante tibi eoae Atlantides abscondantur'. | |
| consona si mediam determinat, altera porro | |
| vocalem adnectit, simili pes lege probatur, | 1190 |
| 'venit et upilio, tardi venere subulci'. | |
| si mediam vocalis habet, quam consona et uda | |
| excipiunt, nequeunt geminae vexare priorem, | |
| 'unde tremor terris' aut hoc, 'percussa tridenti'. | |
| dactylus efficitur: nam longa est reddita prima, | 1195 |
| et mediam nil uda iuvat, quae subdita currit: | |
| sic manet unde brevis, sic et percussa tridenti. | |
| syllaba si contra fortisque et vivida detur, | |
| unde scire potes, percussa spumat harena, | |
| reddet spondeos iusta ratione locatos. | 1200 |
| nec modo quia verbo finem facit unde, putato | |
| sic cecidisse: magis sermone notabis in uno | |
| congruere ut cassae pariter sint consona et uda, | |
| 'et solem geminum et duplices se ostendere Thebas'. | |
| et duplices mediam non possit reddere longam. | 1205 |
| perspicis udarum quam vis modo fiat inanis, | |
| subiectae quotiens et iuris sunt alieni. |