| Quattuor udarum primam quartamque videmus | 1228 |
| in pedibus varias effingere posse figuras: | |
| uda secunda sed his et tertia dissimiles sunt, | 1230 |
| consona nulla potest quoniam sociare secundam | |
| sermone in nostro, sicut positum ante tenemus; | |
| tertia non aliter mutae subiungitur uni, | |
| quam quotiens Gnaeum gnarum gnatumque loquemur, | |
| syllaba dum primas habeat geminisque creetur. | 1235 |
| has etiam geminas pedibus similes dare formas | |
| invenies, geminae quot prima et quarta dedere, | |
| 'talia flammato secum dea corde volutans', | |
| 'non anni domuere decem, non mille carinae', | |
| 'quam multa in tectis', 'una cum gente tot annos'. | 1240 |
| dactylus hinc etiam reddetur talis, ut illinc, | |
| 'quem mea carminibus meruisset fistula caprum', | |
| 'annuus exactis completur mensibus orbis'. | |
| nec non et mutas geminas componere possis, | |
| obba et Tucca velut, muris velut additur agger, | 1245 |
| Oppius advenit, comes est quoque Tettius illi. | |
| uda igitur numquam praebebit subdita tempus? | |
| praebebit verbo deprensa aut nomine eodem: | |
| replet cum dico, subiecta est uvida mutae: | |
| Atlas ut graeca, sic profero voce latina. | 1250 |
| uda secunda utinam nostra sic voce sederet! | |
| exemplo sat erit qui dixit 'membra Pyracmon'. | |
| tertia tum cycnus. sed quarta frequentior his est: | |
| nam mutis docui subiectam hanc omnibus esse. | |
| Fabricium dixit, 'sacrum qui', 'limite quadret', | 1255 |
| agricola et vepres, dixit 'saluere per utres'. | |
| tempora sic praebent udae, cum subiciuntur. |