| Si pars sermonis perstat nec fine trochaei | 1258 |
| finitur, geminae praebebunt tempora mutae, | |
| quae secum iungi possunt, ut diximus ante, | 1260 |
| siqua prior seu posterior correpta locatur: | |
| sermonis dixi, non hanc pedis esse priorem. | |
| cum prior est, duplici exemplo contentus abito. | |
| 'et genus invisum et rapti': prior hic brevis est ra, | |
| longa fit a geminis, quas proxima syllaba praebet | 1265 |
| eiusdem verbi: nam p sequitur simul et t. | |
| 'quam facile accipiter saxo sacer ales ab alto': | |
| pro geminis duplicem recte subiungere possis. | |
| sic reddunt longas, quod dudum posse negavi, | |
| finitur quoniam pleno tunc sermo trochaeo, | 1270 |
| vivida nec praesto est totiens tibi littera nota: | |
| nunc sermo incolumis sibi vires ipse ministrat. | |
| at quotiens correpta sequens est syllaba, posse | |
| spondeum fieri, si syllaba tertia tales | |
| substituat geminas, exempla tibi totidem do, | 1275 |
| 'efficit obiectu laterum, quibus omnis ab alto', | |
| 'hunc illa exceptum'. correptas cernimus ambas | |
| sermonum voces positas in parte sequenti; | |
| sed tamen has etiam reddet tibi syllaba longas | |
| tertia, quae geminis constat subiecta sonoris, | 1280 |
| quia sermo ipse manet nulloque est fine recisus. |