| Forsitan hunc aliquis verbosum dicere librum | 1282 |
| non dubitet; forsan multo praestantior alter | |
| pauca reperta putet, cum plura invenerit ipse; | |
| deses et impatiens nimis haec obscura putabit: | 1285 |
| pro captu lectoris habent sua fata libelli. | |
| sed me iudicii non paenitet: haec bene vobis | |
| commisi, quibus est amor et prudentia iuxta, | |
| et labor in studiis semper celebratus inhaeret: | |
| vos sequar, in vestro satis est examine cautum. | 1290 |
| haec ego cum scripsi, bis quinis mensibus aeger | |
| pendebam ambiguum trutina sub iudice corpus, | |
| alternum nutans et neutro pondere sidens: | |
| nam neque mors avide nigros pandebat hiatus, | |
| nec vitam forti retinebant stamine Parcae. | 1295 |
| sic varios tam longa dies renovando dolores | |
| duxit ad hoc tempus semper sine fine minando. | |
| cum potui tamen, obrepens incepta peregi, | |
| quo vitae dubius vel sic vixisse viderer. | |
| DE METRIS | |
| Nulla vox humana constat absque septem litteris, | 1300 |
| rite vocales vocavit quas magistra Graecia: | |
| quicquid audis praeter istas, pars soni, non vox erit. | |
| quinque contenta est figuris Romuli latinitas: | |
| η et ω longas enim nos non habemus litteras, | |
| nec breves semper vocamus his duas contrarias. | 1305 |
| ceteras tres, quae supersunt, dichronas cognominant, | |
| corripi quod saepe eaedem, saepe produci valent. | |
| porro cunctas noster usus quinque vocales suas | |
| corripit quod nunc easdem, nunc easdem protrahit, | |
| utitur longis et isdem brevibus aeque fungitur, | 1310 |
| nec brevem semper requirit, semper aut quae longa sit, | |
| omnibus sed quinque semper utitur ceu dichronis. | |
| in brevi sed tempus unum est, bina longae possident. |