| Vna vocalis iugata consonanti aut pluribus | 1314 |
| syllabam reddat necesse est. syllabam Graeci vocant, | 1315 |
| ore quod simul profectae copulant unum sonum: | |
| vinculum nam signat ista congregale dictio. | |
| et tamen vocalis una quando pars sermonis est, | |
| syllabam dici necesse est, cum sit una littera. | |
| Cum brevis duas habebit adiacentes consonas, | 1320 |
| sive secum vel sequenti copulatas syllabae, | |
| singulae vel dividentur, longa fiet e brevi, | |
| non secus producta quam si temporis dupli foret. | |
| nec minus longam probamus. una cum duplex erit, | |
| quia duarum consonantum vim suo praebet sono. | 1325 |
| vel gemellis cum iugamus syllabam vocalibus, | |
| misceant sonum necesse est, iure distent temporum. | |
| a et e simul iugatae sive cum illa singulae, | |
| quinta quae vocalis est, longam creabunt syllabam. | |
| i et u non hoc valebunt, sive praesint alteri, | 1330 |
| vel sibi cum copulantur; quia prior fit consonans, | |
| illa quae remansit inde tempus unius tenet | |
| sive duplum, quale et omnis, quando producta est, habet. | |
| o cum e tantum iugatae longa semper syllaba est. |