| Cum duas sermonis usus comprehendit syllabas, | 1335 |
| * | 1335a |
| hoc ut exemplis probemus, resque ut omnis clara sit, | 1336 |
| ante quae natura quaeque ratio sit dicam pedum. | |
| sed prius nitar docere simplices quos nominant, | |
| una vis quod syllabarum est, quando binos scandimus. | |
| Ergo cum duas videbis esse iunctas syllabas, | 1340 |
| effici pedem necesse est, sint breves ambae licet: | |
| una longa non valebit edere ex sese pedem, | |
| ictibus quia fit duobus, non gemello tempore. | |
| brevis utrimque sit licebit, bis ferire convenit: | |
| parte nam attollit sonorem, parte reliqua deprimit | 1345 |
| (ἄρσιν hanc Graeci vocarunt, alteram contra θέσιν): | |
| una porro bis feriri quando poterit syllaba? | |
| temporum momenta sane lege certa dividunt, | |
| seu duas pes quisque iunget sive plures syllabas. | |
| aut enim quantum est in ἄρσει, tantum erit tempus θέσει, | 1350 |
| altera aut simplo vicissim temporis duplum dabit, | |
| sescuplo vel una vincet alterius singulum: | |
| quicquid istis discrepabit, absonum reddet melum. | |
| latius tractant magistri rhythmici vel musici: | |
| nos viam metri studemus parte ab aliqua pandere. | 1355 |
| ergo cum reddenda rursus haec erit distinctio, | |
| qua pedum natura poscet, satis habebo attingere. | |
| nunc pedes accedo primos, quos vocant disyllabos. |