| Primus ille est, iure primus, ἡγεμών qui dictus est, | 1359 |
| auctor et ductor melorum, qui duas breves habet. | 1360 |
| ante enim breve est creatum, redditum longum dein, | |
| sicut unum numerus ante quam secundum prodidit. | |
| ergo natura repertus iure princeps dicitur, | |
| ante quem non est creatus, quem sequuntur ceteri. | |
| δίβραχυν dixere Graeci, quod sit ambabus brevis. | 1365 |
| πυρρίχιος idem vocatur: quippe et aptus pyrrhichae | |
| tam cito motu recursat, quam breves hi sunt soni. | |
| tertium detrecto nomen: lege nam metri vetor: | |
| παρίαμβον namque dicunt, si probatis ἔκτασιν, | |
| ars vetat primae negare spatia bina syllabae. | 1370 |
| reddere autem pedibus isdem plura cogor nomina, | |
| nequis erret, quando nomen aliud alibi invenerit, | |
| ac putet pigrum vel artis usque ad ista nescium. | |
| huius exemplum videbis esse, cum dices honor. | |
| est huic adversus ille qui duas longas habet, | 1375 |
| syllabis compar priori, temporis duplum merens; | |
| qui quod in templis canorus a sono vocis malae | |
| auribus libantis obstat et favet, spondeus est. | |
| hunc sonabis, sive reges sive cives dixeris. | |
| verum uterque quantum in arsi, tantum habebit in thesi: | 1380 |
| temporum mensura dispar, lex soni communis est. | |
| qui brevem primam tenebit, deinde longam syllabam, | |
| erit iambus, pes virilis acer et raptim citus. | |
| nec minus currit trochaeus, lege versa temporum, | |
| syllaba longus priore, parcior novissima: | 1385 |
| χόριος idem nuncupatur a magistris plurimis. | |
| terna rite partientur ambo vicibus tempora: | |
| ἄρσις unum possidebit, quando iambum partior; | |
| fiat alternum necesse est, cum trochaeum divides. | |
| vis iambum, dic parens; <si> vis trochaeum, Roma dic. | 1390 |
| hactenus vicissitudo vertitur disyllabum: | |
| nam quater reciprocantur numerus et tempus duplex. |