| Octo porro procreantur, quos vocant trisyllabos. | 1393 |
| τρίβραχυν primo loquemur, tunc sequentur ceteri, | |
| ut pedes sibi recursant temporum adversi vice. | 1395 |
| namque huic adversus ibit qui tribus longis patet: | |
| hunc molossum nominarunt, hunc et ἵππειον vocant. | |
| temporum tria ille habebit, iste duplo tenditur; | |
| quae tamen cum partieris, simpla duplis reddito. | |
| forma talis est minoris, anima quando dicimus: | 1400 |
| hic trilongus tunc sonabit, quando Romanos loquor. | |
| qui breves primas habebit atque longam tertiam, | |
| is erit ἀνάπαιστος: sat audis quot sit iste temporum | |
| (versus hic nusquam vacillat, hoc suo reddam loco): | |
| huius exemplum tenebis, quando populos nominas. | 1405 |
| dactylum post hunc loquemur: nam priori adversus est, | |
| ordinis situ repugnans, temporum consors modo: | |
| nam breves longam sequuntur, quando dico Romulus. | |
| horum uterque tempus aequum librat arsi cum thesi. | |
| cum duas longas sequetur una brevior syllaba, | 1410 |
| pes erit βακχεῖος, ἀντίβακχος autem tunc erit, | |
| cum brevem primam locabis et duas longas dein: | |
| nomina aut vertens vicissim, cum priorem dixeris | |
| antibacchum, nominato qui redit contrarius. | |
| temporum mensura par est: bina ternis appara, | 1415 |
| ut pedum natura poscet ante vel retro brevem. | |
| forma ut est Romanus illi, sic Catones alteri. | |
| septimum pedem loquemur, quem vocant ἀμφίβραχυν, | |
| cum duae breves utrimque, media longa ponitur, | |
| quale si velis amoenus aut amicus dicere. | 1420 |
| arsis hinc sumat necesse est tria priora tempora | |
| et thesi relinquat unum: vel licet vertas retro, | |
| arsis uno sublevetur, deprimant thesin tria. | |
| par pari figura non est, pugnat unum cum tribus, | |
| nec modum dupli rependit, nec tenetur sescuplo: | 1425 |
| exigunt idcirco talem qui sequuntur musicam. | |
| pes adest supremus unus octo de trisyllabis, | |
| ἀμφίμακρος: hunc priori perspicis contrarium: | |
| nam duae longae receptam continent intus brevem, | |
| Romulos si nominemus, Apulos aut Doricos. | 1430 |
| sescuplo metimur istum: quinque nam sunt tempora: | |
| nunc duo ante tria sequuntur, nunc tribus reddes duo, | |
| Italum si quando mutat Graius accentus sonum. | |
| Apulos nam quando dico, tunc in arsi sunt duo: | |
| Σωκράτην Graius loquendo reddet in thesi duo. | 1435 |
| creticum appellant eundem, forte Curetum genus | |
| quo modos ludo sub armis congruentes succinat. | |
| primus iste pes locatur his ubique in versibus, | |
| optimus pes et melodis et pedestri gloriae. | |
| plurimum orantes decebit, quando paene in ultimo | 1440 |
| obtinet sedem beatam, terminet si clausulam | |
| dactylus spondeus imam, nec trochaeum respuo: | |
| bacchicos utrosque fugito, nec repellas tribrachyn | |
| (plenius tractatur istud arte prosa rhetorum): | |
| nam solet longam trochaeus solvere in duas breves; | 1445 |
| unde et appellant trochaeum, quem vocamus tribrachyn. | |
| nec minus frequens iambus tribrachyn ex sese creat. | |
| solvit et spondeus imam, cum propagat dactylum: | |
| cum prior solvetur, edet dactylo contrarium. | |
| amphimacros saepe primam, saepe solvit tertiam; | 1450 |
| quin et ambas saepe solvens quinque componit breves, | |
| versus est ut ille noster, quem probare debeo. | |
| regulam reddemus omnem debito metri loco. | |
| nulla enim <non> longa solvi per duas breves potest: | |
| dum suo pedi reservet praestituta tempora, | 1455 |
| syllabarum nil nocebit longior progressio. |