| Nunc incipiam bis geminos pedes referre, | 1457 |
| quasi si repetam quos docui disyllabos iam, | |
| unum ut faciant duo pariter pedes iugati. | |
| προκελευσματικός primus erit: breves habebit | 1460 |
| hic quattuor omnes, duo quia sunt pariambi: | |
| hunc efficiet Minucius ut quis vocitetur. | |
| versum dabo, quo regula nota fiat omnis, | |
| perit abit avipedis animula leporis. | |
| hunc nos pedibus scandere convenit iugatis: | 1465 |
| tetrametrus erit, tribrachys in fine resistet, | |
| pariambon habebit simul et semipedem unum, | |
| detracta sit ut quarta pedi syllaba quarto. | |
| catalexis enim dicitur ea clausula versus, | |
| quam syllaba vel pes numeri datus minoris | 1470 |
| ita terminat, ut discrepet id quod inde restat. | |
| adversus huic tempora bis quaterna sumet: | |
| δισπόνδιος hic dicitur: ecce nomine ipso | |
| debent duplici tempora singuli quaterna. | |
| rhythmis magis hic iugiter invenitur aptus: | 1475 |
| anapaestica nec non variantur inde metra, | |
| quasi si duo sint, tempora qui quaterna reddunt. | |
| cum prima brevis, longa dein, tertia longa, | |
| post quarta brevis syllaba continebit omnes, | |
| hunc promit iambus, geminum facit trochaeus: | 1480 |
| pes nomen habebit, quod in hoc referre metro | |
| longae prohibent ordine tres simul locatae: | |
| ἀντίσπαστον enim mage lex heroica promet: | |
| est forma, Tarentina velut moenia dicas. | |
| claudunt medias quando breves utrimque longae, | 1485 |
| est ante trochaeus, sequitur dehinc iambus: | |
| idcirco gemellum vocitarunt χορίαμβον: | |
| nam qui chorios dicitur et trochaeus idem est: | |
| exemplar in isto facile est locare versu, | |
| si Romulidas dicere quis velit Quirites. | 1490 |
| sin prima brevis, longa sequens, itemque rursus | |
| sibi consimiles ordine quo duas locavi, | |
| hunc rite vocant, quia geminatur, diiambon, | |
| duplicemque trochaeum vocitarunt διτρόχαιον. | |
| est forma prioris, quasi si Corinthios quis, | 1495 |
| itidemque sequentis, quasi Gallicane dicat. | |
| nunc reddo duos, nomine quos Ἴωνας ambos | |
| discrimine signant, dedit ordo quod locorum: | |
| longas siquidem quando prius locamus ambas, | |
| exinde breves subdimus, ut putes priorem | 1500 |
| spondeon oriri, comitem mox pariambum, | |
| ἀπὸ μείζονος illum memorant ionicorum: | |
| at qui brevibus praepositis deinde longas | |
| acceperit, ἀπ’ ἐλάσσονος hunc iubent vocari. | |
| nomen tibi quid deligo, quo notes priorem, | 1505 |
| cum versibus istis totiens recurrat hic pes, | |
| longas geminat qui prius et iugat minores? | |
| Lavinia cum dicimus, haec tamen figura est, | |
| metrumque facit, sotadicon quod vocitarunt | |
| qui multa ferunt hoc pede Sotaden locutum. | 1510 |
| ἀπ’ ἐλάσσονος autem cui nomen indiderunt, | |
| in nomine sic est, Διομήδης. metron autem | |
| non versibus istud numero aut pedum coartant, | |
| sed continuo carmine <quia> pedes gemelli | |
| urgent brevibus tot numero iugando longas, | 1515 |
| idcirco vocari voluerunt συνάφειαν. | |
| anapaestica fiunt itidem per συνάφειαν: | |
| versus tamen et non minus inde comparatur, | |
| qui saepe pedes tres habeat vel ille plures, | |
| catalectica quos syllaba terminat frequenter, | 1520 |
| solet integer anapaestus et in fine locari. | |
| ἀπ’ ἐλάσσονος umquam numero non cohibetur, | |
| sensum quotiens terminat aut carmina finit. | |
| longas ratio est ponere, non breves in imo, | |
| pes ut integer sit geminus, simulque in aure | 1525 |
| dulcem sonitum tempora longiora linquant. | |
| ἀπὸ μείζονος autem brevior quod est secundis, | |
| versus male ne desinat, adhibentur in imo | |
| quas prima pedis portio longas habet ambas: | |
| ita versus erit de tribus et semipede uno: | 1530 |
| tres dico iugatos fieri, semipedem unum. | |
| et paeonici nominis ambo sunt quaterni. | |
| is primus erit, longa cui locata prima est, | |
| quam continuo tres aliae breves sequuntur: | |
| tu pone trochaeum prius et mox pariambon, | 1535 |
| Caecilius erit consimilis pedis figurae. | |
| παίωνα secundum faciet secunda longa: | |
| fiet hinc iambus prior et dibrachys alter, | |
| dicat quasi siquis magis hunc Horatius vult. | |
| hoc ordine fit tertius, ut sit pariambus | 1540 |
| prior et socium post sibi copulet trochaeum: | |
| Menelaus ei nomen erit simile locatum. | |
| quartum quoniam quarta facit syllaba longa, | |
| subiungit iambum prior hic pes pariambus: | |
| apto similes nomine Πελοπίδαι sonabunt. | 1545 |
| et ἐπίτριτος aeque genus est paeonicorum, | |
| totidem pedibus quia varius tempore differt: | |
| septena etenim tempora singuli tenebunt, | |
| cum paeonici possideant quina priores. | |
| cum prima brevis syllaba, longae veniunt tres, | 1550 |
| is primus habetur, pedibusque post secutis | |
| ex ordine sunt nomina, quem breves tenebunt. | |
| spondeus iambum sequitur quando priorem, | |
| prima si brevis, ἐπίτριτος hic primus habetur. | |
| migrante brevi consequitur pedem trochaeum; | 1555 |
| idcirco secundus vocitatur alter hic pes, | |
| ut tertius ille est, brevis ubi tertia currit: | |
| spondeus in hoc fit prior, est sequens iambus; | |
| idemque manet, cum faciet quarta trochaeum, | |
| quartum quoniam perspicis hunc epitriton esse. | 1560 |
| versus similes non sinit hic dari figuras; | |
| ut quibo tamen disparili notabo metro. | |
| primus Agyllinos pes efficit, alter Ἀρχιμήδην, | |
| Δημοσθένης fit tertius, quarto loco | |
| qui currit, poterit quasi Δωδωναῖος haberi. | 1565 |