| Quod tamen ex isto remanebit commate, tale est, | 2005 |
| 'arma virumque cano Troiae qui primus ab oris', | |
| 'multa quoque et bello passus dum conderet urbem', | |
| 'inde toro pater Aeneas sic orsus ab alto': | |
| comma ad posterius versus si do pariambum, | |
| ipsum et rursus comma loco ac sic expleo versum, | 2010 |
| fiet ionicon hoc ἀπὸ μείζονος, ut modo cernes. | |
| sit pariambus ego aut modo vel puto, quem dabimus sic, | |
| qui primus ab oris ego qui primus ab oris, | |
| dum conderet urbem modo dum conderet urbem, | |
| sic orsus ab alto puto sic orsus ab alto. | 2015 |
| iam porro tenes, quod tibi dico bis locandum, | |
| non verba eadem dicere, sed pedes eosdem. | |
| tres ergo pedes perspicis in commate primo: | |
| spondeon enim subsequitur pes pariambus, | |
| spondeos item clausula fit commatis huius. | 2020 |
| haec si repetens talia cola copulabis, | |
| spondeus erit tertius, idem quoque quartus, | |
| dum conderet urbem, dum conderet urbem. | |
| cernis pariter quattuor absonare longas: | |
| has si veniens in medium pes pariambus | 2025 |
| discriminet, ipsas liget ex se tamen ambas, | |
| non hic erit extrinsecus intersitus illis, | |
| sed qui medius iam sedet in commate primo. | |
| dum conderet urbem: medius fit pariambus, | |
| fiatque necesse est iterum commate iuncto. | 2030 |
| ergo in medium rite datus cola ligabit: | |
| namque efficit ut quae modo sola dissidebant, | |
| alterna simul tempora dent bina quaternis. | |
| nunc redde mihi, quod volo te tenere semper, | |
| longam in geminas saepe breves solere solvi: | 2035 |
| nam saepe cadit dactylus hic, saepe anapaestus, | |
| ut posterior syllaba vel prior soluta est. | |
| cedit quoque vel longa brevi brevisve longae: | |
| nam quae vicibus tempora commodant, resumunt, | |
| miscentque trochaeos sine fraude saepe plures: | 2040 |
| spondeon enim duo faciunt et pariambum, | |
| versoque dabunt ordine et hi duos trochaeos. | |
| nec tres modo, sed quinque etiam videbis esse. | |
| dabo versiculos, quo tibi res magis probetur, | |
| 'urbem tenuem fovent opum benignitate', | 2045 |
| 'hostem tegere est paratus et stat ipse nudus'. | |
| est unus ion hic datus et quinque trochaei, | |
| vel quattuor insunt, quoniam suprema semper | |
| et longa brevi sufficitur brevisque longae. | |
| nil officiet temporibus vicissitudo: | 2050 |
| nec enim numero pendere metra syllabarum, | |
| sua sed pedibus tempora sufficit referre. | |
| sic tribrachus intervenit in locum trochaei: | |
| nam quo fuerint crebrius hi pedes minuti, | |
| vibrare sonum versiculos magis videmus. | 2055 |