| Apelassonos autem ratione qua regatur, | 2056 |
| cum de pedibus dissererem, satis probavi; | |
| sed quale metrum continuet, nunc referemus. | |
| dixi Diomeden pedis huius esse formam: | |
| in carmine sic est, 'Diomeden modo magnum | 2060 |
| dea fecit, dea belli dominatrix, Phrygas omnis | |
| ut in armis superaret. patulis agmina campis | |
| iacuerunt data leto, pavidi tergaque dantes | |
| petierunt trepidae moenia Troiae.' | |
| simili lege sonantes numeros et Neobulae | 2065 |
| dedit uno modulatus lepide carmine Flaccus, | |
| 'miserarum est neque amori dare ludum | |
| neque dulci mala vino lavere aut ex- | |
| animari metuentes patruae verbera linguae'. | |
| ita binae variantur, neque cedunt | 2070 |
| repetita vice longae brevibus per synaphian. | |
| spondeus <ut> autem metron hoc locatus ante | |
| permutat et ex hoc facit ἀπὸ μείζονος edi, | |
| dumtaxat ut ipsum referat clausula versus, | |
| idemque caput praeditus occupet sequentis | 2075 |
| (metrum pedibus namque tribus semipedem aptat), | |
| ita si capiti demptus erit subinde solus, | |
| quem fecimus ex hoc ἀπὸ μείζονος videri, | |
| apelassonos illam revocabit synaphian, | |
| binis brevibus quae totidem iugare longas | 2080 |
| ex ordine semper solet et tenere legem, | |
| non versus ut ullo numero pedum regatur, | |
| sed carminis orsum peragat debita finis. | |
| exemplar utrumque ex facili sumere possis. | |
| sic additur, o quam miserarum est neque amori: | 2085 |
| cum demitur autem, miserarum est neque amori: | |
| ex hoc iterum demere si breves volemus, | |
| ἀπὸ μείζονος idem, modo qui fuit, redibit, | |
| rarum est neque amori dare ludum neque dulci. | |
| spondeus erit terminus huius tibi versus, | 2090 |
| spondeus et alter caput occupet sequentis: | |
| apelassonos immobilis omnis synaphia est. |