| At si quando pedes fini duo deminuentur, | 2114 |
| dum ne discidium verbi quarto pede fiat, | 2115 |
| hic quoque tetrametrus similis remanere videtur. | |
| sed differt illo, versus quod portio prima est, | |
| illa sequens, aliaque simul quod lege tenetur: | |
| namque haec sola potest carmen componere plenum | |
| nec subiecta aliis dulcis absolvit epodos, | 2120 |
| ut mox ostendam; prior apta videtur epodis, | |
| ut dixi modo, Damoetas et Lyctius Aegon. | |
| pastorale volet cum quis componere carmen, | |
| tetrametrum absolvat, cui portio demitur ima, | |
| quae solido a verbo poterit conectere versum, | 2125 |
| bucolicon siquidem talem voluere vocari. | |
| plurimus hoc pollet Siculae telluris alumnus: | |
| ne graecum immittam versum, mutabo latinum, | |
| dulce tibi pinus summurmurat, en tibi, pastor, | |
| proxima fonticulis; et tu quoque dulcia pangis. | 2130 |
| iugiter hanc legem toto prope carmine servat: | |
| noster rarus eo pastor Maro, sed tamen inquit | |
| 'dic mihi, Damoeta, cuium pecus? an Meliboei? | |
| non, verum Aegonis: nuper mihi tradidit Aegon'. | |
| in tragicis iunxere choris hunc saepe diserti | 2135 |
| Annaeus Seneca et Pomponius ante Secundus. | |
| tale dedit nobis Pomponius, | |
| 'pendeat ex umeris dulcis chelys | |
| et numeros edat varios, quibus | |
| adsonet omne virens late nemus, | 2140 |
| et tortis errans qui flexibus'. | |
| reddo pedes binos, qui nunc desunt tetrametro: | |
| rursus de mutilo redit integer, | |
| pendeat ex umeris dulcis chelys apta choreis | |
| et numeros edat varios, quibus ecce propinquum | 2145 |
| adsonet omne virens late nemus arvaque iuxta, | |
| et tortis errans qui flexibus effugit amnis. |