| Aeolicum ex isto genuit doctissima Sappho, | 2148 |
| quod sit quinque pedum, velut hos modo perspicis. | |
| nam primum addidit illa disyllabon, ut libet: | 2150 |
| spondeum nec enim capiti locat omnium, | |
| sed quia est mobilis hic locus, et chorion solet | |
| admiscere, dein quater addere dactylon, | |
| cordi quando fuisse sibi canit Atthida | |
| parvam, florea virginitas sua cum foret. | 2155 |
| ille tetrametro datur ante disyllabus. |