| Nunc orsa iambo, siqua possum, colligam. | 2181 |
| adesto, iambe praepes, et tui tenax | |
| vigoris adde concitum celer pedem, | |
| nec alterius indigens opis veni, | |
| sed ipse verus integerque sexiens, | 2185 |
| adusta felle qualis ante carmina | |
| dabas amarus, ultor impotens tui. | |
| vides ut icta verba raptet impetus, | |
| brevemque crebra consequendo longula | |
| citum subinde volvat artius sonum. | 2190 |
| iambus ipse sex enim locis manet, | |
| et inde nomen inditum est senario; | |
| sed ter feritur, hinc trimetrus dicitur. | |
| scandendo binos quod pedes coniungimus, | |
| quae causa cogat, non morabor edere. | 2195 |
| nam mox poetae, ne nimis †secet brevis | |
| lex haec iambi verba pauca admitteret, | |
| dum parva longam semper alterno gradu | |
| urget nec aptis exprimi verbis sinit | |
| sensus aperte dissidente regula, | 2200 |
| spondeon et quos iste pes ex se creat | |
| admiscuerunt, impari tamen loco, | |
| pedemque primum, tertium, quintum quoque, | |
| iuvere paulum syllabis maioribus. | |
| at qui cothurnis regios actus levant, | 2205 |
| ut sermo pompae regiae capax foret, | |
| magis magisque latioribus sonis | |
| pedes frequentant, lege servata tamen, | |
| dum pes secundus quartus et novissimus | |
| semper dicatus uno iambo serviat: | 2210 |
| nam nullus alius ponitur, tantum solet | |
| temporibus aequus non repelli tribrachys. | |
| quid? non trochaeus temporum est aeque trium? | |
| est: sed trochaeo longa prior <est> syllaba, | |
| brevis autem iambo, longa post; cui non potest | 2215 |
| longam trochaeus subdere et brevem suas, | |
| brevi sequentis quia fit hoc ionicum. | |
| et cur iambo nunc trochaeus serviat? | |
| qui metron ipse copulat trochaicum, | |
| praebetque nomen, ut loquemur postmodum, | 2220 |
| habetque et ipse subditivum tribrachyn, | |
| qui iure utrique servit et subiunctus est, | |
| e quis creatur, quos creare non potest. | |
| nam non ita, est ut longa dissolubilis, | |
| breves vicissim contrahi in longam valent; | 2225 |
| quia solida findi magnitudo non vetat, | |
| divisa iungi rursum in unum non queunt. | |
| culpatur autem versus in tragoediis | |
| et rarus intrat ex iambis omnibus, | |
| ut ille, contra qui secundo et talibus | 2230 |
| spondeon aut quem comparem receperit. | |
| sed qui pedestres fabulas socco premunt, | |
| ut quae loquuntur sumpta de vita putes, | |
| vitiant iambum tractibus spondiacis | |
| et in secundo et ceteris aeque locis, | 2235 |
| fidemque fictis dum procurant fabulis, | |
| in metra peccant arte, non inscitia, | |
| ne sint sonora verba consuetudinis, | |
| paulumque rursus a solutis differant. | |
| magis ista nostri: nam fere Graecis tenax | 2240 |
| cura est iambi vel novellis comicis | |
| vel qui in vetusta praecluent comoedia. | |
| Aristophanis ingens micat sollertia, | |
| qui saepe metris multiformibus novis | |
| Archilochon arte est aemulatus musica. | 2245 |
| sed paulum abimus longius: nunc hanc magis, | |
| heroicus quare pedes per singulos, | |
| at iste binos scanditur, causam loquar. | |
| spondeon etenim quia recepit impari | |
| tantum loco vel dactylum aut contrarium, | 2250 |
| secundo iambum nos necesse est reddere, | |
| qui sedis huius iura semper obtinet, | |
| scandendo et illic ponere adsuetam moram, | |
| quam pollicis sonore vel plausu pedis | |
| discriminare, qui docent artem, solent. | 2255 |
| si primus ergo pes eam sumet moram, | |
| ubi iam receptum est subdere heroos pedes, | |
| versum videbor non tenere iambicum: | |
| sed quia secundo numquam iambus pellitur, | |
| moram necesse est in secundo reddere | 2260 |
| et ceteris qui sunt secundo compares; | |
| ubi non timebo nequis herous cadat. | |
| sic fit trimetrus qui fuit senarius. |