Nunc ipsa metra, quae redegi, prosequar. 2264
iugi trimetro Flaccus usus est semel, 2265
ut non epodum subderet vel demeret
aut adderet, quo legem iambi verteret;
sed simplici carmen per omne evectus est,
quod esse notum versibus primis potest,
'iam iam efficaci do manus scientiae, 2270
supplex et oro regna per Proserpinae'.
unumque carmen lege tali pertulit.