| Si dempta prima syllaba adiecto pedi est, | 2280 |
| quem de duobus esse iambis perspicis, | |
| quod hinc remansit, creticum reddit pedem, | |
| est celer phaselus ille quem videtis, hospites; | |
| quia prima cum sit dempta iambo duplici, | |
| longam relinqui convenit, post alterum | 2285 |
| manere iambum, qui brevem et longam suas | |
| iungens priori perficit dictum pedem. | |
| sic creticum siquis velit disiungere, | |
| fiet trochaeus, longa et una syllaba. | |
| praecedet ergo quando cres iambicum, | 2290 |
| habet trochaeum, longam et unam; quae sibi | |
| primam ex iambo dum sequenti copulat | |
| brevem, trochaeos esse iam duos vides | |
| et longam iambi: sic trochaei ceteri | |
| fient subinde. longa dum brevem sibi | 2295 |
| trahit ex iambo, longa et alia linquitur, | |
| quae sibi vicissim copulans iungat brevem, | |
| volvendo totum coget ordinem pedum, | |
| donec trochaeis restet una in extimo, | |
| catalexis in quam fiet, ut iam diximus. | 2300 |
| nam cretici tres syllabae primo loco, | |
| bis sex iambi, quindecim fiunt simul: | |
| sic numerus impar post trochaeos septiens | |
| habeat necesse est extimam superstitem. | |
| sed quia trochaeos tamquam iambos scandimus, | 2305 |
| ut sit trimetrus, tres erunt bini pedes; | |
| finem tenebit dactylus vel creticus, | |
| quia duplici trisyllabus minor pede est. | |
| trochaicum autem permanebit liberum, | |
| dum erit trimetrus ex iambis omnibus, | 2310 |
| est celer phaselus ille quem videtis, hospites | |
| spondeos autem si sequetur creticum, | |
| habere primum quem potest iambicus | |
| (nam primus ipse est separato cretico), | |
| vel tertio locetur aut quinto pede, | 2315 |
| seriem trochaei iam labare perspicis; | |
| quia post trochaeum longa superans cretici, | |
| dum de sequenti copulat longam sibi, | |
| vetat trochaeos ire iunctos ordine. | |
| sed quia recepit lex iambi dactylum, | 2320 |
| spondeon aut qui dactylo est contrarius, | |
| ut iam tenemus, impari tamen loco, | |
| nunc, versu iambi qui pedum primus fuit, | |
| erit secundus ante eunte cretico, | |
| ex quo trochaeus tertiam quia separat, | 2325 |
| haec de sequenti copulat longam alteram, | |
| spondeon esse post trochaeum propalam est; | |
| qui sic secundus <et> trochaicis datur, | |
| iambicis ut impari solet loco. | |
| nec culpa metri est, si vel hoc vel talibus | 2330 |
| pes inseratur, temporum est qui quattuor, | |
| dum primus ipse, qui trochaicum facit, | |
| et tertio locetur et quinto pede. | |
| nam pes uterque, quia sibi est contrarius, | |
| gaudet locorum dispari custodia. | 2335 |
| trochaeus ergo semper impari loco | |
| parique iambus rite collocabitur: | |
| nihil nocebit, quisque curret ceteris, | |
| ut quodque metrum lege condetur sua. | |
| ergo qui versus paratur integer trochaicus, | 2340 |
| cretico fiet remoto rectus idem iambicus. | |
| porro si talis locetur, qualis hic noster modo est, | |
| ter tibi spondeon hic semper secundum suggeret: | |
| cretico dabit remoto ter tibi hunc, sed imparem, | |
| talis locetur, qualis hic noster modo est, | 2345 |
| simulque iambos nunc suis reddet locis, | |
| quos in trochaeos retro vertit creticus. | |
| verum a magistris versus iste dicitur | |
| acephalus, idem qui trochaicus quoque. | |
| Archilochus auctor traditur talis metri. | 2350 |
| sed iam pedum cum regulam distinguerem, | |
| longam resolvi per duas dixi breves, | |
| ipsumque posse quinque totas creticum | |
| breves habere, quando longas solveris. | |
| est ergo et ille versus integer meus, | 2355 |
| quo quinque feci syllabarum creticum, | |
| is erit anapaestus, quinque, post spondeus est. | |
| exempla ponam, quae locasse Caesium | |
| libro notavi, quem dedit metris super, | |
| 'beatus ille qui procul negotiis': | 2360 |
| est creticus pes Socrates, et versus hic, | |
| Socrates beatus ille qui procul negotiis. | |
| hinc solvo primam: tale fit, nec pes labat, | |
| Diogenes beatus ille qui procul negotiis. | |
| cum tertiam, ne tum quidem quicquam perit, | 2365 |
| Demophile, beatus ille qui procul negotiis. | |
| utrasque quando solveris, nil laeditur, | |
| quod agis, age: beatus ille qui procul negotiis. | |
| auctore tanto credo me tutum fore, | |
| ut pro trochaeo nemo culpet tribrachyn. | 2370 |