| Archilochus autem creticum sicut dedit, | 2371 |
| aeque trimetro iunxit Hipponax pedem | |
| novissimum trisyllabum ex prima brevi, | |
| longis duabus: antibaccho nomen est. | |
| exemplar eius tale possis fingere, | 2375 |
| phaselus ille quem videtis, hospites, Sabinus. | |
| quadratus ut sit, parte ab ima claudicat: | |
| erit quadratus reddita novissima, | |
| phaselus ille quem videtis, hospites, Sabinus est. | |
| phaselus ergo quem videtis, hospites, Sabinus | 2380 |
| aeque est et ipse syllabarum quindecim, | |
| ut ille, prima parte qui multatus est; | |
| sed iambicus manebit, unde et natus est. | |
| illic enim, quia prima pars ex cretico | |
| gignit trochaeum, transit in trochaicum: | 2385 |
| hic ex iambis natus ad finem quoque | |
| manebit idem. veniat externus licet | |
| pes antibacchus, non erit dispar tamen: | |
| namque est iambus tertiam longam trahens. | |
| sic ergo versus ex iambis prosatus | 2390 |
| suis iambis iungit inde septimum, | |
| et hunc, ut illum, terminabit semipes; | |
| vel quia est trimetrus, antibaccho desinet. | |
| frequens in usu est tale metrum comicis vetustis, | |
| Atella vel quis fabulis actus dedit petulcos, | 2395 |
| quia fine molli labile atque deserens vigorem | |
| sonum ministrat congruentem motibus iocosis. |