| Et hic dimetrus non minus | 2458 |
| ut ille acephalus esse vel claudus potest. | |
| adest celer phaselus est: | 2460 |
| cum prima dempta est, redditur | |
| est celer phaselus est; | |
| at cum suprema, claudicat | |
| adest celer phaselus. | |
| Flaccus priorem sic dedit, | 2465 |
| esset ut versus prior | |
| est celer phaselus est, | |
| post hunc veniret talis hic epodus, | |
| phaselus ille quem vides Sabinus. | |
| †sunt tales hoc uno in carmine, | 2470 |
| ad usque finem permanent compares epodi, | |
| 'non ebur neque aureum | |
| mea renidet in domo lacunar'. | |
| non ebur pes creticus: | |
| longa nam fit tertia | 2475 |
| consonante ex altera. | |
| neque aureum prima ex trimetro portio est. | |
| mea renidet in domo dimetrus est, | |
| quod ut Sabinus claudicat lacunar. | |
| pedem hinc iambum duplicem | 2480 |
| mea reni si dempseris, relinquitur | |
| det in domo lacunar: | |
| adest celer phaselus. | |
| et condere inde carmen | |
| multi solent poetae. | 2485 |
| Horatium videmus | |
| versus tenoris huius | |
| nusquam locasse iuges; | |
| at Arbiter disertus | |
| libris suis frequentat. | 2490 |
| agnoscere haec potestis, | |
| cantare quae solemus, | |
| 'Memphitides puellae | |
| sacris deum paratae', | |
| 'tinctus colore noctis | 2495 |
| manu puer loquaci'. |