Aptum videtur esse 2497
nunc hoc loco monere,
quae sit figura versus,
quem credidit vetustas, 2500
tamquam Italis repertum,
saturnium vocandum.
sed est origo graeca,
illique metron istud
certo modo dederunt; 2505
nostrique mox poetae
rudem sonum secuti,
ut quemque res ferebat,
sic disparis figurae
versus vagos locabant. 2510
post rectius probatum est,
ut tale colon esset
iunctum tribus trochaeis,
ut si vocet Camenas quis novem sorores.
et Naevio poetae sic ferunt Metellos, 2515
cum saepe laederentur, esse comminatos,
'dabunt malum Metelli Naevio poetae'.
dabunt malum Metelli, clauda pars dimetri:
dabunt malum Metelli,
adest celer phaselus, 2520
Memphitides puellae,
tinctus colore noctis.
post Naevio poetae tres vides trochaeos:
nam nil obest trochaeo, longa quod suprema est.