His est omnibus in suis
|
2666
|
libris usus Horatius;
|
|
quo, dicam, et quotiens modo.
|
|
nam primum minime suo
|
|
solum carmine protulit,
|
2670
|
ut vates alii solent,
|
|
exemplum et Senecae dabo,
|
|
'Thebis laeta dies adest:
|
|
aram tangite supplices,
|
|
pingues caedite victimas'.
|
2675
|
tales continuos legis.
|
|
hunc praeponit Horatius,
|
|
epodum ex geminis subicit alterum.
|
|
exemplum sat erit semel
|
|
nos hoc ponere; ceterum
|
2680
|
bis sex carminibus suis
|
|
hunc servat stabilem modum:
|
|
'sic te diva potens Cypri,
|
|
sic fratres Helenae, lucida sidera'.
|
|
sic te diva potens Cypri,
|
2685
|
hic unus choriambus est:
|
|
sic fratres Helenae, lucida sidera,
|
|
hic interpositi duo.
|
|
talem, quem geminis perspicis effici,
|
|
servat carminibus perpetuum tribus;
|
2690
|
quorum exordia cum praedita videris,
|
|
stabit continuum consimili modo,
|
|
'Maecenas atavis edite regibus',
|
|
'exegi monumentum aere perennius',
|
|
'donarem pateras grataque commodus'.
|
2695
|
nec non continuos tres pariles dedit
|
|
versus et cecinit post alium brevem
|
|
ex uno simili pede;
|
|
ususque est genere hoc carminibus novem,
|
|
quae sunt talia, quale est modo quod dabo,
|
2700
|
'scriberis Vario fortis et hostium
|
|
victor Maeonii carminis alite,
|
|
quam rem cumque ferox navibus aut equis
|
|
miles te duce gesserit'.
|
|
tres binis pedibus cernimus editos,
|
2705
|
unum quartus habet pedem.
|
|
hanc docti tetracolon vocitant strophen:
|
|
nam post quattuor hos altera vertitur
|
|
ad legem similem consimilis strophe,
|
|
in qua sunt alii quattuor hoc genus
|
2710
|
versus, ex quibus hi sunt sibi tres pares
|
|
praemissi, biiugos qui capiant pedes,
|
|
unum quartus in omnibus.
|
|
iam quem perficiunt tres medii sic choriambicum,
|
|
tales continuos carminibus composuit tribus,
|
2715
|
'tu ne quaesieris, scire nefas, quem mihi, quem tibi',
|
|
'nullam, Vare, sacra vite prius severis arborem',
|
|
'o crudelis adhuc et Veneris muneribus potens'.
|
|
binas hic capiti totque itidem deme novissimas:
|
|
fient in medio perspicui tres choriambici,
|
2720
|
ut versus meus est, quem similem composui ex tribus,
|
|
carmen Pierides dulcisonum, si mereor, dabunt.
|
|
et supra positi sic quoque sunt duo,
|
|
carmen Pierides dulcisonum dabunt,
|
|
Maecenas atavis edite regibus.
|
2725
|
ex uno quoque sic fuit,
|
|
carmen Pierides dabunt,
|
|
sic te diva potens Cypri.
|
|