| Quem tibi tetrametrum iam diximus, hunc tribus trochaeis | 2920 |
| adiunctis pedibus talem dedit, ut dedi gemellos, | |
| 'solvitur acris hiems grata vice veris et favoni'. | |
| hunc differre supra fuit utile, quod sequens epodus | |
| cum parte iambi tres habet trochaeos, | |
| et nondum species mixtas simul ex utroque metro | 2925 |
| tractare adortus aptius putavi | |
| hunc differre, magis postquam tibi tota lex iambi | |
| distincta utrumque planius probaret. | |
| 'solvitur acris hiems grata vice veris et favoni, | |
| trahuntque siccas machinae carinas'. | 2930 |
| solvitur acris hiems grata vice, tetrametros hic est, | |
| et tres trochaei veris et favoni, | |
| trahuntque siccas portio est iambi: | |
| cas hinc superfit, semipes habetur: | |
| similes trochaei machinae carinas. | 2935 |
| posset videri claudus hic trimetrus, | |
| duos ut esse duplices primos pedes | |
| trahuntque siccas machinae putemus, | |
| claudum antibacchum qui facit carinas. | |
| sed talem epodum dicitur dedisse | 2940 |
| Callimachus ante de tribus trochaeis, | |
| in fine versum phallicis sonantem, | |
| quem dico dudum sapphicum vocandum, | |
| siccas ducite navitae carinas. | |
| nam tale cernis navitae carinas, | 2945 |
| ut finis ille est, veris et favoni. | |
| <et> quamquam iambum Flaccus antemisit, | |
| trahuntque siccas, | |
| magis putandum est tres datos trochaeos, | |
| quam post iambos ultimum antibacchum, | 2950 |
| uterque finis lege ut esset una: | |
| 'solvitur acris hiems grata vice veris et favoni, | |
| trahuntque siccas machinae carinas'. | |
| semelque metrum tale copulavit. |