| Heroo trimetrum semel idem subdidit unum, | 2955 |
| geminus ut iste versus ostendet tibi, | |
| 'mella cava manant ex ilice: montibus altis | |
| levis sonante lympha dissilit pede'. | |
| utrumque apertum est: immorari desinam. | |
| Et dimetrum heroo talem subiunxit epodum, | 2960 |
| bis usus hoc nec amplius, | |
| 'mollis inertia cur tantum diffuderit imis | |
| oblivionem sensibus', | |
| 'nox erat, et caelo fulgebat luna sereno | |
| inter minora sidera'. | 2965 |
| Nec non trimetro talem epodum comparat: | |
| pentametri partem dactylicam subicit | |
| atque dimetron ad hoc, unumque versum reddidit, | |
| 'Petti, nihil me sicut antea iuvat | |
| scribere versiculos amore perculsum gravi'. | 2970 |
| prior trimetrus quaestionem non habet. | |
| pentametri pars est scribere versiculos; | |
| at hoc dimetrum perspicis, | |
| amore perculsum gravi. | |
| semelque et istud functus est. | 2975 |