| RAPAE VT DIV SERVENTVR | |
| Ante accuratas et compositas asperges myrtae bacis | 1.24.1.1 |
| cum melle et aceto. | |
| Aliter: sinapi tempera melle, aceto, sale et super | 2.1 |
| compositas rapas infundes. | |
| TVBERA VT DIV SERVENTVR: Tubera, | 25.1.1 |
| quae aquae non vexaverint, componis in vas alternis, alter- | |
| nis scobem siccam mittis, et gypsas, et loco frigido pones. | |
| DVRACINA PERSICA VT DIV DVRENT: | 26.1.1 |
| Eligito optima, et mitte in muriam. postera die exime, et | |
| spongiabis diligenter, et collocabis in vas. fundes salem, | |
| acetum, satureiam. | |
| SALES CONDITOS AD MVLTA: Sales con- | 27.1.1 |
| ditos ad digestionem, ad ventrem movendum, et omnes | |
| morbos et pestilentiam et omnia frigora prohibent gene- | |
| rari, sunt autem et suavissimi ultra quam speras. sales | |
| communes frictos lib. I, sales ammonicos frictos lib. II, | 5 |
| piperis albi unc. III, gingiber unc. II, ammeos unc. I se- | |
| mis, thymi unc. I semis, apii seminis unc. I semis (si apii | |
| semen mittere nolueris, petroselini mittis unc. III), ori- | |
| gani unc. III, erucae semen unc. I semis, piperis nigri | |
| unc. III, croci unc. I, hysopi Cretici unc. II, folium unc. | 10 |
| II, petroselinum unc. II, anethi unc. II. | |
| OLIVAS VIRIDES SERVARE VT QVOVIS | 28.1.1 |
| TEMPORE OLEVM FACIAS: Olivas de arbore sublatas | |
| in illud mittis, et erunt tales quovis tempore quasi mox | |
| de arbore demptae. de quibus, si volueris, oleum viridem | |
| facies. | 5 |