| Tractatus de Iuda | |
| Iudas tres liberos habuit: Her, Aunan, Selom. Hic | 1.13.1.1 |
| mulierem, cuius nomen est Thamar, accepit uxorem maiori | |
| filio suo. Qui filius cum maligne domini ante faciem uersare- | |
| tur, scriptura teste a deo perhibetur occisus. Secundo impe- | |
| rat, ut intret ad fratris uxorem ac semen excitet fratris; qui | 5 |
| ingressus semen suum fudit in terram. Quod cum deo malig- | |
| num quoque uideretur, pari eum morte damnauit. Coniunc- | |
| tionem autem tertii filii apud nurum per aetatem excusat | |
| deterritus, ne etiam ipse similiter moreretur, praecepitque | |
| mulieri, ut in domo patris sui uidua permanens nuptias ma- | 10 |
| turas exspectet. | |
| Cum res sic se haberet, eius uxor moritur. | 2.1 |
| Qui consolatus cum ad oues tondendas pergeret suas atque | |
| hoc Thamari nuntiaretur, quae Selom uiderat maturum ei nec | |
| tamen nupserat, uestem uiduitatis exponit, aestiualia induit, | |
| semet decore componit locoque constituit, Iudas qua fuerat | 5 |
| transiturus. At ille uisam mulierem fornicariam putat, quae | |
| pudoris integritatem faciem uelando monstrabat. Interpellat | |
| eam, poscit ingressum, missurum se promittit haedum. At illa | |
| promisso expetit pignus, magis illo contenta quam praemio | |
| accepitque ab eo eius monile, anulum, uirgam; tumque | 10 |
| negotio confecto, conceptu signata, quem uerae fornicariae | |
| habent perosum ac semper uitant, uiduitatis uestem rursus | |
| accepit. | |
| Interea secundum condictum haedus mittitur, | 3.1 |
| fornicaria quaeritur nullaque ibidem umquam fuisse ab in- | |
| colis renuntiatur. At Thamaris nostrae cum processu temporis | |
| procedit et uterus. Mirum profecto uidete mysterium! Quae | |
| celauerat faciem, non celat uentrem. Defertur fornicationis | 5 |
| rea sine labore accusatoris uidua praegnans. Irascitur socer, | |
| eam produci iubet atque incendio concremari. At illa constan- | |
| ter adest, sibi quae non inpudicitiae, sed futuri scilicet indicii | |
| negotium procurauerat, dicitque ei se debere conceptum, cuius | |
| monile, anulum teneret et uirgam. Qua re cognita Iudas non | 10 |
| tantum ab ea se refrenauit, sed insuper eam et iustificauit. | |
| Iudas, quantum intelligi datur, ex parte prophetarum, | 4.1 |
| ex parte patriarcharum patrumque typus erat, qui ob iusti- | |
| tiam dei omnes homines filios computabant. Igitur Her primi- | |
| tiuus filius primitiuus est populus, id est hemithei omnes | |
| potentissimi et reges, qui ferocitate uirtutis ac libidinis rabie | 5 |
| digladiantes omnem orbem corruperant terrarum, insuper | |
| decernentes sibimet ipsis pro domibus templa, erigentes aras | |
| nomini suo, qui, quae essent habituri sepulcra, nescirent, | |
| caelum promittentes sibi, pro quorum actibus, si posset, ipsa | |
| quoque erubesceret terra, postremo deos esse aduersus deum | 10 |
| asserentes, qui a sanae mentis hominibus ne hominum quidem | |
| uocabulo digni iudicarentur. Pro quibus causis a deo non | |
| tantum sunt disperditi, sed etiam perpetuo poenali supplicio | |
| destinati. | |
| Aunan autem secundus frater Iudaicus est populus, | 5.1 |
| cui praecipitur, ut semen excitet fratris, non utique illud, | |
| quod a deo damnatum iure uidebatur, sed ut reliquas nationes, | |
| quas idolatriae, de qua diximus, disseminatae uenena con- | |
| fecerant, ad dei cultum bonae uitae exemplis sacraeque legis | 5 |
| religiosis exhortationibus excitaret. At ille semen suum fudit | |
| in terram; semen significat non creaturae, sed cordis. Etenim | |
| semen cordis uerbum est dei, cata Lucanum domino sic dicen- | |
| te: Est autem haec parabola: semen est uerbum dei. Qui autem | |
| iuxta uiam sunt, hi sunt, qui audiunt uerbum et uenit diabolus et | 10 |
| tollit de corde illorum uerbum, ne credentes salui fiant. | |
| Terra | 6.1 |
| uero hominem idolumque significat, quia et hominem deus de | |
| terra finxit et homo idolum de terra composuit. Semen ergo | |
| suum fudit in terram, hoc est dei mandata neglexit et idolis | |
| profudit. Propter quod a deo similiter etiam ipse praesentem | 5 |
| sententiam damnationis excepit, quia, sicut est detestabilis | |
| qui, cum sit homo, deum se fingit, ita detestabilior qui deum | |
| colit, quem ipse disposuit. | |
| Selom autem praedictorum tertius frater minor ex | 7.1 |
| gentibus uenientis nouelli populi imaginem depingebat, Tha- | |
| mar, ecclesiae, quae ei recte nupta non est, quia Christo | |
| ueniente baptismatis spiritali unda in gremio renatus ecclesiae | |
| filius eius futurus fuerat, non maritus. Iudas amittit uxorem, | 5 |
| id est synagogae fides moritur. Quod autem inquit: consolatus | |
| est, utique intelligitur spe Christi uenientis, qui non tantum | |
| prophetis synagogae lapsu desolatis solacium praebuit, sed | |
| etiam nos omnes in aliqua constitutos angustia recreare con- | |
| sueuit. | 10 |
| Ad oues suas tondendas pergit, id est, ab hominibus | 8.1 |
| iustis bonorum operum fructus exposcit. Quo audito Thamar | |
| cum esset in domo patris sui, id est in templis infamibusque | |
| spectaculorum omnium locis (pater enim omnium corrupte | |
| uiuentium diabolus designatur, domino Iudaeos sic incre- | 5 |
| pante: Vos de diabolo patre estis et concupiscentias patris ues- | |
| tri facere uultis), uestem uiduitatis deposuit, id est sordidae | |
| religionis sordidos ritus abiecit. Aestiualia induit: aestiua | |
| uestis, fratres, et munda est et exacta, cum qua facile et opus | |
| fieri possit et tolerari ardor aestatis, id est temptationis; | 10 |
| quam esse utique credulitatem non potest dubitari, quia | |
| hanc qui habuerit, necesse est, ut expedite uiuat et munde. | |
| Igitur ne cognoscatur, faciem uelamine obscurat: necessa- | 9.1 |
| rio, quia adsertor pudoris eius nondum uenerat Christus. Non | |
| cognoscitur a socero: ad Iudaeos enim, non ad gentes prophe- | |
| tae fuerant destinati. Fornicariam putat: recte, quia Iudaeo- | |
| rum populo seruiebat. Cum ea conuenire cupit, quia prophe- | 5 |
| tiae magis gentes quam Iudaei fuerant credituri, domino dicen- | |
| te: Amen, amen dico uobis, quia publicani et meretrices prae- | |
| cedunt uos in regnum dei. Haedum ei promittit, id est, quae sit | |
| peccatori peccati merces, ostendit. Quam accipere deuitauit, | |
| quia inter agnos uenturo tempore, non inter haedos deputa- | 10 |
| tur, qui pignus trinitatis acceperit. | |
| Denique expetisse | 10.1 |
| atque accepisse describitur monile, anulum, uirgam. Quibus | |
| ista significatio coaptatur? Monile, fratres dilectissimi, lex | |
| est, quae salutaribus monitis diuersis uirtutibus diuersoque | |
| charismate omnium credentium non colla, sed corda decorare | 5 |
| consueuit. Virga per lignum sacramentum passionis domini | |
| annuntiabat, sicut euidens declarat exemplum, quod Psalmo- | |
| rum in libro sic habetur: Virga tua et baculus tuus ipsa me | |
| consolata sunt. Parasti in conspectu meo mensam aduersus eos, | |
| qui tribulant me. Inpinguasti oleo caput meum et poculum | 10 |
| tuum inebrians quam praeclarum. Vtique, fratres, calix san- | |
| guinem, mensa corpus, oleum donum spiritus sancti signi- | |
| ficat, uirga cum baculo crucem, in qua deus pro homine pen- | |
| dere dignatus est, ut in deum hominem, quem induerat, | |
| commutaret. | 15 |
| Anulus quoque signaculum fidei est, quod est | 11.1 |
| Christus, cuius inlustratione maiestatis impressi atque signa- | |
| ti, qua sincere uiuentes in custodiam nostrae salutis per spiri- | |
| tum sanctum imaginem referimus, quam tenemus. Quod con- | |
| uenit cum ea, fidelium communionis sanctae significabat | 5 |
| sacramentum. Thamar concepit in utero, ecclesia corde conce- | |
| pit, illa semine, haec uerbo. Haedus ei mittitur, temptationis | |
| uidelicet signum; etenim iustitiam qui sequitur, necesse est | |
| ut probetur. | |
| Denique fornicaria requisita non est inuenta, | 12.1 |
| quia renatus per aquam et spiritum sanctum desinit esse, | |
| quod fuerat, et incipit esse, quod non erat. Sequitur, quod | |
| uiduitatis uestem rursus accepit, non utique ut quae fecerat | |
| faceret, sed ut defleret se fecisse quod fecerat; aliter etenim | 5 |
| quis saluus esse non poterit, quamuis sit iustus, nisi exomolo- | |
| gesin faciens et praesentia sua peccata exstinguat et futura | |
| repellat. Thamar arguitur, quod de fornicatione conceperit; | |
| et ecclesia quasi legis adultera Iudaeorum est a senioribus | |
| accusata, quod sabbatum ruperit, quod eorum traditiones | 10 |
| abiecerit. | |
| Thamar protulit monile, anulum, uirgam seque | 13.1 |
| liberauit sacramento numeri ab imminenti supplicio; eccle- | |
| sia ipsa ueritate, in nomine patris et filii et spiritus sancti, | |
| non tantum diaboli praesentes ignes exstinguit, sed etiam | |
| futuri diei iudicii incendia superabit. Illa iustificata discessit; | 5 |
| haec glorificata uestri numeri incrementis ac fidei cum Christo | |
| in aeterna saecula permanebit per dominum et conseruatorem | |
| nostrum Iesum Christum, qui est benedictus cum spiritu | |
| sancto ante saecula et in saeculis et in omnia saecula saecu- | |
| lorum. | 10 |